Jump to content

Ducatus Novogardiensis Inferior

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Ducatus Novogardiensis Inferior
Res apud Vicidata repertae:
Terra continens: Europa
Caput: Novogardia Inferior

Gestio

early feudal monarchy

Populus

Tabula aut despectus

Ducatus Novogardiensis Inferior: situs
Ducatus Novogardiensis Inferior: situs

Ducatus Novogardiensis Inferior[1] (Russice Нижегородское княжество, tr. Nižegorodskoe knjažestvo) vel Ducatus Novogardiae Inferioris[2] fuit ducatus in Ruthenia Septentrio-Orientali, metropolim habens Novogardiam Inferiorem.

Anno 1341 Usbecus, chanus Ordae Aureae, terras Novogardiae Inferioris, antequam ad Magnum Ducatum Volodimiriensem pertinentes, dedit, Constantino Basilii filio duce Susdaliensi. Idcirco potestas Ducatus Volodimiriensis atque ducum Moscoviae ut magnorum ducorum Volodimirae diminuta est. Constantinus dux, qui anno 1350 caput ducatus Novogardiam Inferiorem movit, terras Morduae adiunxit, ducatum suum amplificans. Anno 1354, post mortem Simeonis Ioannis filii Superbi, Constantinus Basilii filius frustra regnum Volodimiriense obtinere tentavit, sed chanus mandatum pro Volodimiria duce Moscovitico Ioanne II Pulchro dedit. Cum Constantinus ipse anno 1355 mortuus esset, ducatus illius inter quattuor filios eius divisus est. Andreas Constantini filius, dux Novogardiae Inferionis, anno 1356 foedus cum Ioanne Pulchro subscripsit, ubi se "fratrem iuniorem" magni ducis Moscoviae et Volodimiriae recognovit. Demetrius Constantini filius, post mortem partis sui dux Susdaliae, qui anno 1365 etiam regnum Novogardiae Inferioris obtinuit, initio pro mandatum magni ducis Volodimiriensis luctaverat, sed dein etiam senioritatem Moscoviae recognovit, et filiam suam Eudociam ut uxorem duce Moscovitico Demetrio Ioanni filio dedit.

Anno 1392, cum Boris Constantini filius dux Novogardiae Inferioris esset, Basilius I Demetrii filius mandatum ad Ducatum Novogardiensem Inferiorem a chano Ordae Aureae obtinuit, in quo ducatu locumtenentem suum posuit; Boris autem depositus est. Eiusdem casus duce ultimo Susdaliensi Simeone Demetrii filio excipit. Nonnulli ducum priscorum ducatus Novogardiae Inferioris munus Moscoviae acciperunt; alii tamen ad Ordam Auream fugerunt. Tempore belli feudalis, quod in Moscovia medio saeculi quindecimi accidit, Demetrii Constantini filii abnepotes Basilius et Theodorus Susdaliam se temporaliter recuperiverunt, sed paulo post Basilius Caecus eos regno expulsit, et omnes terras Susdaliae et Novogardiae Inferioris postremo ad possessiones suas adiunxit. Iam saecula post Ducatus Novogardiensis Inferior inter partes Moscoviae numerabatur.[1][2]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]