Jump to content

Doralice

E Vicipaedia
Doralice ab Antonio Tempesta anno 1597 picta.

Doralice (-alices, f.)[1] (Italiane Doralice) est persona in carmine epico Orlando innamorato a scriptore Italico Matthaeo Maria Boiardo scripto atque in Orlando furioso a scriptore Italico Ludovico Ariosto scripto.

Doralice principissa Saracena et filia regis Granatae Stordilani est. Doralice mulier pulchra et suavis sed etiam volubilis est. In Orlando furioso Doralice sponsa ducis Algeriae Rodomontis est sed Mandricardus, rex Tartariae et imperator Mongoliae, amore capitur et eam rapit. Nunc etiam Doralice Mandricardo amore capta est et illa regem Tartariae duci Rodomonti praefert. Rodomons igitur mulieribus inimicus facitur quia Doralice iam eum non amat. Mandricardus, tamen, interficitur a milite Rogerio et Doralice mortem suae luget, sed etiam victorem admirabilem putat.

  1. De nomine latino vide versionem latinam operis.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Florentiae, 1876.
  • Zatti, Sergio, Il Furioso fra epos e romanzo, Pacini Fazzi, Luccae, 1990.