Jump to content

Cuchullainnus

E Vicipaedia
Lapis Cloghafarmore, ad quem ligatus Cuchullainnus mortuus est

Cuchullainnus[1] (Hibernice Cú Chulainn, i.e. canis Chulanni) est heros fabulosus Hibernicus maximus; Ultoniensis fuit, cuius res gestae multae sagae (necnon Insecutio boum Cualgniae) describunt.

Conchobari[2] filii Ness regis Ultoniae famosi nepos, Dechtirae[3] sororis eius et Lugadii dei filius, natus Setanta nomen accepit. Etiam infans Culanni fabri ferrarii canem ingentem, quem agmen militum domare nequibat, lapide e funda misso a gutture ad caudam transforavit et occidit, unde nomen novum cepit. Tum Cuchullainno geis (ut in Hibernia fabulosa interdictum sacrum nominabatur) indicatum est, ne umquam carnem canis comederet.

Praedictum est Cuchullainno septem annos nato, si hoc die arma caperet, bellatorem maximum futurum esse, sed mox moriturum; familiaribus arma ei dare nolentibus fraude ea cepit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Sutcliff, Rosemary (1992). The Hound of Ulster. Londinii