Consualia
Consualia erant feriae Romanae in honorem dei Consi bis in anno celebratae, et 21 Augusti (a.d. XII Kal. Sept.) et 15 Decembris[1] (a.d. XVIII Kal. Ian.). Romulum ipsum hos ludos primum instituisse plerique auctores memoriae tradiderunt, praeter unum Dionysium Halicarnassensem[2], qui originem illarum feriarum retro usque ad regem Arcadem Evandrum refert. Certe secundum historicos Latinos Consualibus ludis virgines Sabinae raptae sunt, quae primae feminae Romanorum fuere[3].
Ludi in Circo Maximo equestribus cursibus celebrabantur. Ara dei intra Circum sita ludorum tempore detegebatur, reliquo anno sub terra latebat[4]. Praeterea iumenta (equi, asini, muli) feriati illo die erant atque eorum capita coronis ornabantur[5]
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Cicero, libro secundo de Republica, capitulo septimo (12).
- Dionysius Halicarnassensis, libro primo Antiquitatum Romanarum, 33,2 necnon libro secundo, 31,2.
- Plutarchus, Quaestiones Romanae 48.
- Varro libro sexto de Lingua Latina capitulo 20.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fasti Antiates Maiores, Fasti Praenestini, Fasti Amiterni etc.
- ↑ I,33,2 et II,31,2.
- ↑ Titus Livius I,9 etc. Cf Pierre Lambrechts, "Consus et l'enlèvement des Sabines", L'Antiquité Classique, 1946ː 61-82
- ↑ Plutarchus, Vita Romuli XIV.
- ↑ Dion. Hal. I,33,2
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Anne Bajard, "Les Neptunalia et les Consualia dans l’églogue 23 d’Ausone", Revue des Études Anciennes, 2009ː 411-428
- Slobodan Dušanić, Žarko Petković. "The flamen Quirinalis at the Consualia and the horseman of the Lacus Curtius", Aevum, 2002ː 63-75
- Diane Favro, "The City Is a Living Thing: The Performative Role of an Urban Site in Ancient Rome, the Vallis Murcia", Studies in the History of Art, Vol. 56, Symposium Papers XXXIV: The Art of Ancient Spectacle, 1999ː 204-219
- Stefano Tramonti, "L'antica festività dei Consualia e il ruolo degli animali da trasporto nella fase più antica della storia di Roma", Pallas, 1996ː 101-107
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Consualia apud Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft et apud Dictionnaire des antiquités grecques et romaines de Daremberg et Saglio
Adonia • Agonalia • Ambarvalia • Amburbium • Argei • Armilustrium • Ludi Apollinares • Augustalia • Bacchanalia • Sacra Bonae Deae • Brumalia • Ludi Capitolini • Caprotinia • Caristia • Carmentalia • Cerealia • Compitalia • Consualia • Divalia • Eponalia • Equirria • Equus October • Faunalia • Februa • Feralia • Floralia • Fontinalia • Fordicidia • Furrinalia • Hilaria • Ieiunium Cereris • Iovis epulum • Iuturnalia • Larentalia • Feriae Latinae • Lemuralia • Liberalia • Lucaria • Lupercalia • Matralia • Matronalia • Meditrinalia • Megalesia • Mercuralia • Navigium Isidis • Nemoralia • Neptunalia • Opalia • Opiconsivia • Parentalia • Parilia • Portumnalia • Poplifugia • Ludi Plebeii • Quinquatria • Quinquatrus minusculae • Quirinalia • Regifugium • Robigalia • Ludi Romani • Saturnalia • Sol invictus • Rosalia • Ludi Saeculares • Sementivae • Septimontium • Ludi Taurii • Terminalia • Tubilustrium • Veneralia • Sacra Veneris Genetricis • Vertumnalia • Vestalia • Vinalia • Vitulatio • Volturnalia • Vulcanalia