Jump to content

Chenopodium berlandieri

E Vicipaedia

Eudicotyledones 
Ordo : Caryophyllales 
Familia : Amaranthaceae 
Genus : Chenopodium 
Species : C. berlandieri 
Chenopodium berlandieri 
Moq.  

Chenopodium berlandieri est species plantarum florentium familiae Amaranthacearum et generis Chenopodii, in America boreali et praecipue in valle Mississippii fluminis sponte gignens. Ibi ab indigenis olim colebatur propter semina quae ad victuale atque folia tenera quae ad holus adhibentur. Haec species pars fuisse censetur complexus agrarii orientalis. Cultura plantae choupichoul a populo Natchez iam annis 1720 ab Antonio Simone Le Page du Pratz observata in opere Mémoire sur la Louisiane annis a 1751 ad 1753 descripta est.[1]

Planta domesticata (a nonnullis ssp. nuttalliae appellata), testa multo pusilliori, in Mexico etiam hodie colitur.

  1. Antoine-Simon Le Page du Pratz, The History of Louisiana (Londinii, 1774) (p. 156 et alibi. apud Google Books)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Chenopodium berlandieri spectant.
Vide "Chenopodium berlandieri" apud Vicispecies.
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database