Jump to content

Boudicca

E Vicipaedia
Wikidata Boudicca
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 30 CE; Britannia
Obitus: 61 CE, 62 CE; Britannia

Familia

Coniunx: Prasutagus
Boudicca animos militum incitat. Pictura anno 1873 facta.
Boudicca Britannos congregat. Pictura anno 1860 facta.

Boudicca[1] (Cambrice Buddug) fuit regina Icenorum, antiquae Britanniae gentis.

Annum quo nata est Boudicca, Prasutagi regis uxor, nescimus. Prasutago anno 60 mortuo, Iceni et Trinovantes sese contra Romanos verterunt, colonias Camulodunum, Londinium, Verulamium oppugnantes. Postea a Gaio Suetonio Paulino, gubernatore Britanniae, profligati sunt, ut Tacitus in Annalibus enarrat: "Boudicca vitam veneno finivit."[2] Cassius Dio invicem scripsit Boudiccam morbo absumptam esse.[3] Boudicca anno 60 aut 61 obiit.

Clarum reginae signum hodiernum in medio Londinio videri potest.

  1. Tac. Agr. 16.1; Ann. 14.31 et alibi. Etiam Boadicea in manuscriptis deterioribus invenitur; sic etiam communiter Anglice.
  2. Ann. 14.37.3.
  3. Historia Romana 62.12.6.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Fraser, Antonia. 1998. Boadicea's Chariot: The Warrior Queens. Londinii: Weidenfeld and Nicolson. ISBN 0-297-79486-8. (Anglice)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •
Vicimedia Communia plura habent quae ad Boudiccam spectant.