Jump to content

Artacama

E Vicipaedia

Artacama (Graece Ἀρτακάμα et interdum Ἀπάμη) fuit filia Artabazi,[1] Bactriae satrapae et regis Artaxerxis II nepotis. Artacama fuit uxor prima illius Ptolemaei qui postea fuerit rex Aegypti; anno enim 324 a.C.n., in nuptiis Macedonum cum mulieribus Persis iussu Alexandri celebratis, Ptolemaeus (qui siniscalcus meruit regisque σωματόφυλαξ seu protector) Artacamam in matrimonium duxit.[2] Alexandro mortuo Ptolemaeus mulieres plures duxit, inter quas Thaidem anno fere 323 a.C.n. , atque inter annos 322 a.C.n. et 319 a.C.n. Eurydicam, filiam Antipatri (qui post mortem Alexandri imperium suum administrabat).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) i.97 (vol. 2 p. 52)
  • "Ptolemy I, Soter" in E. R. Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927)
  • Walter M. Ellis, Ptolemy of Egypt. Londinii: Routledge, 1994. ISBN 0-415-10020-8
  • Jakob Seibert, Untersuchungen zur Geschichte Ptolemaios' I. Monaci: Beck, 1969
  • Branko F. van Oppen de Rutter, "The Susa Marriages: a historiographical note" in Ancient Society vol. 44 (2014) pp. 25-41 JSTOR
  • Wilcken, "Apame (2)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) vol. 1 col. 2662

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Artakama apud Egyptian Royal Genealogy (Anglice)