Ars commercialis
Ars commercialis, vel ars commercii, est ars officiorum creantium?, quod ad artem pro propositis commercii factam spectat, praecipue praeconio. Nomen magis atque magis anachronisticum habetur, pro nominibus recentioribus, sicut descriptio graphica et ars praeconia. Ars commercii usitate amplectitur descriptionem librorum, praeconiorum variorum operum, insignium, posters,? aliorumque praeconiorum ad venditionem vel acceptionem operum, officiorum, vel notionum adiuvandam. Inter praecursores artis commercii fuerunt Iulius Chéret, Christophorus Dresser, Gulielmus Morris, Alphonsus Maria Mucha, Henricus de Toulouse-Lautrec.
Sollertiae artis commercialis
[recensere | fontem recensere]Plurimi artifices commercii data ordinare possunt, compertumque habent artium bellarum, cogitationis, et mediorum artisticorum. Communicatio in arte commercii saepe est magni momenti. In societatibus lucrativis, pars artis plerumque est parva, in directore artis, fortasse vice directore, et paucis artificibus consistens.
Genera
[recensere | fontem recensere]Ars commercii multa artis genera artisque rationum categorias amplecti potest, inter quas: