Jump to content

Archidamus III

E Vicipaedia
Herma Archidami III in Villa Papyrorum repertus.

Archidamus III (natus circa 400 a.C.n., mortuus ad Mandurium 338 a.C.n.), e stirpe Eurypontidarum, fuit rex Spartae ab anno 359 usque ad mortem. Patri Agesilao II successit. Collega e stirpe Agiadum ei fuit Cleomenes II.

Ut plerique reges Spartani dux exercitus in primis fuit. Regnante adhuc patre sed aegrotante post Leuctricam cladem (371 a.C.n.) Lacedaemonios a Thebanis et eorum sociis victos Spartam duxit et patriae saluti fuit. Tertio bello sacro iam rex interfuit, Phociorum socius adversus Delphici oraculi administratores. Et ipsum et uxorem pecuniam a Phociis accepisse dicebant eius inimici. Alioqui non multum ex eo bello profecit nisi quod mitigasse Phociorum animos Delphos solo adaequare volentes laudabatur. Ultimis annis Tarentinis, Lacedaemoniorum coloniae in Italia, cum mercennariorum manu opem tulit adversus barbaros Italicos. In fine victus est et eius corpus sepultura caruit, quod, ut solebant, auctores antiqui ad eius impietatem referebant. Nonne Apollini poenas dederat quod pecunias sacras accepisset et agros dei vastasset ? Nihilominus nec auctoritate nec dignitate carebat quoniam rhetor Isocrates octoginta iam annos natus sese ad eum vertit cum salvatorem Graeciae quaerebat.

Tum maior natu e filiis Agis ei successit qui in bello adversus Antipatrem Macedonem occisus est. Agide mortuo, Eudamidas, filius minor natu Archidami III, fratri in regno successit.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]