Angaria
Angaria (-ae, f.) (Graece ἀγγαρεία) "est dictio Persica a Graecis passim recepta, ut Suidas docet. Ἄγγαροι enim apud Persas dicebantur qui regi inserviebant in perferendis huc illuc nuntiis et bajulandis oneribus[1]. Hinc angaria significat officium et servitutem quam praestare coguntur subditi principi in perferendis vel litteris vel oneribus vel legatis ipsis aut nuntiis sive equo sive navi sive ipsis hominibus uti velint; sed praesertim si hominibus."[2]
Aetate Medievali, secundum Du Cange, angaria
- est "praestatio iumentorum, plaustrorum vel navigiorum"
- sunt "onera agris aut personis imposita"
- aliquando sumitur pro veredorum statione, in quam divertunt cursores publici, et ubi mutant equos
- vel etiam, lato sensu, "quaelibet vexatio, iniuria, animi anxietas"
Hodierni Graeci αγγαρεία appellant quodcumque officium invite factum.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Confer Herodoti Historiam VIII, 98: "nuntiis Persicis nihil est inter mortales quod citius eo quo tenditur perveniat. Ita hoc a Persis excogitatum est. Aiunt enim, quot dierum est universum iter, tot dispositos et equos et viros in quaque diurna statione paratos stare; quos nec nix, nec imber, nec aestus, nec nox impedit quominus suum quisque cursum quam velocissime conficiat. Nempe, qui primus currit, is secundo tradit mandata, secundus tertio: atque sic illa deinceps alii atque alii tradita per singulos transeunt quemadmodum apud Graecos lampas in lampadum festivitate quae in Vulcani honorem celebratur. Hunc equorum cursum Ρersae angareion vocant."
- ↑ Forcellini.
Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre