Alterum bellum Macedonicum
Secundum bellum Macedoncium | |
---|---|
Pars bellorum Macedonicorum | |
Graeciae tabula bello saeviente | |
Annus: | 200 a.C.n. – 197/6 a.C.n. |
Locus: | Graecia |
Fortuna: | Romani iuvantibus sociis victoriam de Macedonibus adepti sunt |
Casus belli: | Macedonum incursus in Graeciam atque Propontidem |
Territoriae mutatae: | Macedones omnes partes expugnatas concedere inque fines eorum translaticios regnante Philippo II recedere coacti sunt. |
Exercitus | |
Regnum Macedonicum | Res publica Romana Foedus Achaicum Pergamum Rhodus Foedus Achaicum Foedus Aetolicum Athenae |
Duces | |
Philippus V | Publius Sulpicius Galba Titus Quinctius Flamininus Attalus I |
Secundum bellum Macedonicum inter rem publicam Romanam et regnum Macedonicum ducente Philippo V inter annos 200 a.C.n. et 197 a.C.n. gestum est.
Quae causa belli gerendi fuerit
[recensere | fontem recensere]Concursus Macedonum cum Romanis iam secundo bello Punico saeviente fiebant, cum Philippus V Macedonum rex rei publicae Romanae tunc temporis cladibus ab Hannibale illatis defessae bellum intulisset. Ille ratus Hannibalem Romanam rem mox superaturum foedera cum Carthaginiensibus iecit classeque Illyricum minari ipse studebat. Intercepto autem Hannibale atque in Africam repulso compressaque classe et in fugam conversa etiam Philippus inceptu destitit et pace a Romanis petita demum anno 205 a.C.n. foedera apud Phoenicem fecit.
Quae ante gesta sint
[recensere | fontem recensere]Hac clade accepta Philippus veritus ne Romani perfidiam eius ulciscerentur cum rege Antiocho III anno 203 a.C.n. foedus composuit, quo convenit, ut Ptolemaeo IV rege Aegyptiorum defuncto patrimonio eius potirentur spoliaque inter sese compartirentur.
Premente deinde Syriam Antiocho III etiam Philippus ex inopinato Graeciam invasit et praecipua oppida Propontidis (Lysimacheiam, Sestum et Perinthum) populavit necnon Chium insulam dicioni suae subiugavit. His autem rebus tam prospere quam celeriter susceptis perterritae civitates Rhodiorum, Cyzicorum necnon Byzantiorum amicitia se coniunxerunt et suadente rege Pergameno foedus ad regem Macedonicum arcendum constituerunt. Quod quidem foedus licet pugna navali haud procul ab civitate Chiorum valuisset tamen Philippum arcere non quivit, ne Pergamenam arcem diu frustra oppugnaret, quo facto urbem regionem omnem vastaret. Urbe paene deflagrata rex Macedonum in Ciliciam castra in Ciliciam movit ad Rhodios comprimendos.
Quae bello gesto utrimque evenerint
[recensere | fontem recensere]Quomodo bellum finitum sit
[recensere | fontem recensere]In Cynoscephalarum pugna Philippus a Romanis omnino victus est. Asperae erant pacis condiciones: praesidia sua ex omnibus urbibus Graecis revocare debuit, mille talenta pendere, minorem filium Demetrium et alios nobiles iuvenes obsides Romam mittere, universam bellicam classem praeter quinque naves Romanis tradere.