Alexius Papae filius
Alexius Papae filius[1] est bylinarum Russicarum persona laudata, bohatirus[2] famosus. Saepe (sed non semper) Rostovia urbs eius natalis indicatur, et sacerdos (papas), cuius filius dicitur, Leontius (rarius Theodorus) nominatur. Tres bohatiri fortissimi saepe una memorantur et figurantur; hi sunt Elias Muromensis, Dobrynia Nicetae filius et Alexius Papae filius. Trium minime robustus et iunior, quam Elias et Dobrynia, Alexius est, sed audax, iocosus et callidus.
De Alexio solo duae fabulae narrantur, in prima Tugarinem interfecit, in alteram Helenam Sbrodi filiorum[3] sororem nupsit.
E Rostovia cum Ioachimo[4] puero Alexius profectus erat et Tugarin obviam iis factus est. Interdum ut draco volans et ignem evomens describitur, interdum et gigas et latro saevus alis chartaceis volans (quas alas Alexius imbre advocato corrumpit) et equum ignem vomentem habens. Obiurgat Alexium Tugarin et minatur, Alexius autem se surdiorem esse respondet et propius accedere rogat, ut verba eius audiat; cum Tugarin accesserit, fusti eum percutit et ictu singulo interficit. Vestes Tugarinis luxuriosas Alexius iuvenis ioci causa induit et sic a Ioachimum redit, qui Tugarinem se videre credens, Alexium ipsum fusti percutit, ut sine sensu ille cadat; Ioachimus vestibus Tugarinis detractis et crucem in pectore Alexii visa socium cognovit. Postea Kioviam adveniunt.
Interdum Alexius dicitur Kioviae in convivio Tugarinem invenisse, ubi ille immodice edebat et bibebat et cum Eupraxia ducissa magna Vladimiri uxore colloquia nimis blanda habebat; Alexius irridere eum coepit, quorum iocorum magna varietas in bylinis invenitur. Denique certare in agris Tugarin Alexium provocat, et pugna eodem finit; caput Tugarinis Alexium Kioviam affert (ubi Eupraxia interdum Alexium pro amico caro occiso vituperat, ille ei verbis, quibus meruit, respondet.
Haud semper bona de Alexio narrantur; nam et Anastasiam Mikulae filiam fallere et a Dobrynia viro abducere volebat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Russice Aljoša Popovič; papas, поп, sacerdotis orthodoxi nomen Russiae vulgare est.
- ↑ Cf. Stanislai Sarnitii Descriptio veteris et novae Poloniae cum divisione eiusdem veteri et nova..., Cracoviae 1585, p. 34.
- ↑ Russice Sbrodoviči.
- ↑ Еким.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Alexio Papae filio necnon de Alexandro Popovič historico in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)
- De Alexio Papae filio in Poesi epica Russica Vladimiri Propp (Russice)