Alexander Ypsilantes
Appearance
Alexander Ypsilantes (natus Constantinopoli die 12 Decembris 1792; mortuus Vindobonae die 31 Ianuarii 1828) fuit miles et rerum novator Graecus inter Bellum rerum novarum Graecum.
Phanariota Alexander Ypsilantes, filius et nepos principum Valachiae, fuit praefectus militum in exercitu Imperii Russici, eocum in Bello Patrio anni 1812 et anno 1813 contra copias Napoleonis pugnabat (in pugna Lipsiensi manum suam dextram perdidit).
Anno 1820 consulta Ioannis Capodistriae praeses Familiaris Hetariae factus, die 8 Martii 1821 Graecos suos ad liberandam patriam a Turcis adhortatus est. Quod initium belli libertatis fuit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexander Ypsilantes spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Большая российская энциклопедия • |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |