Alexander Caratheodores
Appearance
Alexander Caratheodores pasas, litteris Graecis Αλέξανδρος Καραθεοδωρής πασάς; Turcice Aleksandros Karatodori (natus Berolini anno 1833; mortuus 1906) fuit vir publicus Imperii Ottomanici, Phanariotes origine Graeca. Fuit legatus Imperii ad Congressum Berolini anni 1878 et postea gubernator insularum Sami et Cretae.
Vita
[recensere | fontem recensere]Natus Berolini e stirpe Graeca inter familias quae dicuntur Phanariotae, fratre Constantino Caratheodore, Alexander Caratheodores legibus studuit Lutetiae inter annos 1855 et 1860. Fuit legatus Imperii Ottomanici pro foedere Sancti Stephani anni 1878 et postea Berolini in congressu ubi foedus Berolini praeparatus est. Socer eius Constantinus Caratheodores mathematicus erat.
Tabula magistratuum et munerum
[recensere | fontem recensere]- Legatus Imperii Ottomanici ad Congressum Berolini anni 1878
- Gubernator provinciae Cretae November 1878 - December 1878
- Minister rerum externarum Imperii Ottomanici 1879
- Gubernator insulae Sami 1885 - 1894
- Gubernator provinciae Cretae Martius 1895 - Februarius 1896
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Λιλή Μακράκη, Ελευθέριος Βενιζέλος 1864-1910: η διάπλαση ενος εθνικού ηγέτη (Athenis 1992. ISBN 978-960-250-071-2) pp. 298-300.