Acrisius
Acrisius (Graece: Ἀκρίσιος) in mythologia Graeca est rex Argi, pronepos Danai, nepos Hypermestrae et Lyncei (filii Aegypti), filius Abantis et Aglaiae, frater geminus Proeti, pater Danaës et avus Persei.
Oraculum
[recensere | fontem recensere]Acrisio, qui solam filiam habuit, ab oraculo responsum est se filium non habiturum ac nepotis manu necatum iri. Hoc territus filiam Danaë una cum nutrice in conclave subterraneum aut in turrim inclusit. Tamen Iuppiter in imbrem aureum conversus cum ea concubuit, ex quo natus est Perseus. Acrisius nutricem interfici iussit, ex Danaë autem ad Iovis aram adducta nomen patris quaesivit. Cum Iovem patrem esse dixisset, non credidit ac Danaën cum Perseo in arca inclusam in mare deiecit. Iuppiter autem Neptuno iuvante eos servavit.
Alii alia narrant: Danaën a Proeto seductam esse; Proetum cum Acrisio iam in matris gremio pugnavisse; postea de Abantis hereditate ancipiti proelio dimicasse; regnum denique inter ambos divisum esse, ut Acrisius Argos, Proetus Tirynthem acciperet.
Oraculi exitus
[recensere | fontem recensere]Oraculum multis annis post ut dictum erat evasit, cum inter ludos Polydectis funebres in Larissa habitos Perseus disco misso, quem ventus distulit, invitus avum interfecit.
Acrisius etiam amphictyoniam Delphorum ordinavisse traditur ac constituisse, quae urbes conciliis interessent. Vergilius eum Turni abavum fuisse narrat.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Apollodori bibliotheca 2, 24 - 26; 2, 34 - 35; 2, 47 - 48; 3, 116.
- Herodotus, Historiae, 6, 53 - 54.
- Hesiodus, Ehoeae, 129, 2 - 17; 135, b; 135, 2.
- Pausanias, Descriptio Graeciae, 2, 16, 1 - 3; 2, 23, 7; 2, 25, 7; 3, 13, 8; 10, 5, 11.
- Strabo, Geographica, 420; 487.
- Vergilius, Catalepton, 9, 33.
- Vergilius, Aeneis, 7, 372.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Wilhelm Heinrich Roscher: Akrisios. In: Wilhelm Heinrich Roscher (Ed.): Ausführliches Lexikon der griechischen und römischen Mythologie. Vol. 1,1, Lipsiae 1886, Col. 213–214 (in interrete)
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]- Acrisius in "Greek Myth Index" (Anglice)