Ab eleemosynis
Ab eleemosynis[1] vel eleemosynarius[2] in Ecclesia Catholica Romana erat titulus, iam sexto saeculo in fontibus memoratus, eius qui eleemosynas pauperibus dividebat atque nonnullis insuper liturgicis officiis fungebatur. Plerumque non multum a capellano differebat. In Francia et in Anglia eleemosynarii qui regis eleemosynas administrabant personae spectatae dignitatis erant et Magni Eleemosynarii appellabantur (quae dignitas in Francia a rege Carolo VIII creata est). In Anglia hic titulus hodieque in usu est apud regiam domum.
Hodie in Francia ab eleemosynis dicitur homo a quacumque probata religione (non tantum catholica aut christiana) missus qui apud exercitum[3] aut in carcere[4] aut in valetudinario quodam ministerium suum absolvat ne solacium religionis ibi egentibus desit. Stipendium a civitate Francica accipit postquam persona grata probatus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fons nominis Latini ː Carolus Patinus, Imperatorum Romanorum numismata ex aere mediae et minimae formae..., Argentorati, 1671 p. 131 tertio versu tertii paragraphi apud Gallica. Ad exemplar munerum antiquorum a rationibus, ab epistulis etc. effectum est.
- ↑ Du Cange, definitio. Orthographia elemosynarius quoque accepta est.
- ↑ Decretum 3 Mai 2017 apud Legifrance. Patrick Le Gal (episcopus apud exercitus), Faut-il encore parler d'aumônier militaire?, 2007[nexus deficit]
- ↑ Ministerium Iustitiae, de cultu in carceribus
Si vis plura legere
[recensere | fontem recensere]Bernd-Ulrich Hergemöller, 'Elemosinarius'. In: Lexikon des Mittelalters (LexMA). tomo 3, Artemis & Winkler, München/Zürich 1986 ː 1802 f. ISBN 3-7608-8903-4
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |