346 a.C.n.
Appearance
Annus 346 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Eventa
[recensere | fontem recensere]- M. Valerius M.f. Corvus II et Gaius Poetelius C.f. Libo Visolus II consules Romani sunt.
- Mense Aprili Athenienses cum pacis condicionibus a Philippo propositis consentiunt (pax Philocratis dicta quae statum quo ante secundum principium uti possidetis confirmabat et Macedonibus utilior erat quam Atheniensibus), societate etiam addita. Aestate eiusdem anni denique a Philippo rata est qui interim Thermopylas quae aditum in Graeciam dabant Phocidesque urbes cepit et Kersobleptis, Atheniensium socii et Thracum regis, regno potitus est. Ita et Phocidum sedem in Amphictyonum concilio occupavit. Athenienses econtra falsis renuntiatis sibi persuasum habebant Philippum Phocides contra Thebanos defensurum esse. Quocirca Aeschines et Demosthenes qui inter legatos pacis fuerunt postea de hac legatione apud iudices contenderunt.
- Oratio Ad Philippum rhetoris Isocratis
- Oratio de Pace Demosthenis
Nati
[recensere | fontem recensere]Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)
Mortui
[recensere | fontem recensere]Mortui huius temporis desiderati (additis mortuis, hanc formulam remove)