Isatis tinctoria
Rosidae
Ordo : Brassicales
Familia : Brassicaceae
Genus : Isatis
Species : I. tinctoria
Īsătis -idis f. (Graece ἴσατις) sive glastum -i n. sive gaisdo[1] est herba, qua fit tinctura caerulea, indico, hyacinthoque similis, apud doctos Isatis tinctoria.
Nomina antiqua
[recensere | fontem recensere]Isatis est nomen Graecae originis, glastum Gallicae (lingua Italica Tuscana glasto, glastro; cf. voces Hibernicae glaisin 'glastum' et glass 'caeruleus, viridis'). Alia nomina Latina sunt:
- Ălūta
- Lactuca agrestis (sed hoc nomen multas alias herbas etiam designat)
- Pastellus sive pastellum
- Vitrum, vitrus, vetrum (a Teutonico, cf. vox Germanica antiqua weit, hodie Färberwaid, Anglica woad. Conflatio cum vitro).
- Vitrāgō -inis f. (sed hoc nomen etiam pro parietaria, quod apud botanos Parietaria officinalis dicitur)
- Vitrāria, vitriāria, vitriola herba
- Wātum a Teutonico.
Graeci etiam dixerunt Ἄρειον 'Arēum' et ὑσγίνη 'hysginē', et nomen arcanum "Prophetarum" fuit ἀρούσιον 'arūsium'.[2]
Nomen Syriacum est (ܩܢܥܐ (קנעא qånˁåˀ,[3], quod nomen non in fontibus Iudaicis invenitur, sed nomen Graecum tantum: איסטיס ˀīsåṭīs
Secundum Oribasium, Syn. 2.13, nomen Gothicum fuit wisdele: "Isatis quam Goti "wisdele" vocant, tinctores herba vetru." Hoc creditur esse pro Gothico *𐍅𐌹𐌶𐌳𐌹𐌻𐌰 *wizdila.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Edwin Habel: Mittellateinisches Glossar, Paderbronnae 1989, p.163
- ↑ Diosc. 2.184RV: ἰσάτις· οἱ δὲ Ἄρειον, οἱ δὲ ὑσγίνη, προφῆται ἀρούσιον, ᾽Ρωμαῖοι ἀλούταμ.
- ↑ Versione Syriaca Galeni De Simplicibus Medicinis libri, titulus capituli περὶ ἰσάτιδος: "ܝܣܐܛܝܤ ܕܐܝܬܢܗܘܢ ܩܢܥܐ", id est 'Isatis, quae est qånˁåˀ'.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Isatis tinctoria spectant. |
Vide "Isatis tinctoria" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database |