Honorius I (papa)
Honorius (natus nobilis familia in Campania regione Italiana die ignoto; obiit die 12 Octobris 638), fuit episcopus Romanus et papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 27 Octobris aut 3 Novembris 625.
Vita
[recensere | fontem recensere]Pater Honorii fuit Petronius consul de antiqua familia senatoriale.[1] Pauca de vita Honorii ante quam Papa factus est nota sunt.
Pontificatus
[recensere | fontem recensere]Honorius unicus Papa Haereticus putatus est. Honorius christianos catholicos et christianos monophysitas reconciliare voluit sic, ut obsisteret Monophysitismum, plausit scriptum Patriarchae Sergii qui Monotheletismum proposuit. Honorius nescivit Monotheletismum sic nescivit eum haeresem plaudere, quia Papa Monophysitismum et Monotheletismum modo questiones gramaticales et non doctrinales putabat.
Post Pontificatum
[recensere | fontem recensere]Ioannes IV conatus est disicere adnexionem Honorii cum haerese monotheletita praecipue defendendo memoriam predecessoris in documento "Pro Honorio Papa" contra Imperatorem Constantem II. Papae Leo II Benedictus II et Hadrianus II eum ut haereticum condamnaverunt. Caesar Baronius haeresem Honorii contra apologeticum Bellarmini demonstravit et suas argumentationes ad Pium IX portaverunt theologi contrarii dogma infallibilitatis papalis.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Honorius I (papa) spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |