Jump to content

Circuitus Franciae 2013

E Vicipaedia
Redactio 13:57, 12 Iulii 2013 a conlatore IacobusAmor (disputatio | conlationes) facta (+)
Circuitus tabula
Alpe d'Huez, "iconicus" ascensus alpinus, bis per stationem 18 ascendetur.

Circuitus Franciae 2013 est centesimus Circuitus Franciae. A 29 Iunii ad 21 Iulii habetur.

Certamen Corsicae coepit, in urbe Portu Syracusano. Insula primas stationes tres habuit.[1] Corsica est sola Metropolitana Franciae praefectura per quam Circuitus Francia numquam transiverat, et ordinatores certaminis centesimam circuitus "editionem" cum commoratione in Corsica coniungere volebant.[2][3][4] Circuitus Lutetiae crepusculo finietur.

Manus

Omnes manus undevicensimae in classi UCI Proteam digestae certare debuerunt. Tres manus UCI Professional Continental, omnes in Francia conditae, etiam ad circuitum invitati sunt.[5]

Vectores ante certamen fauti

Bradley Wiggins, propugnator anni 2012, qui Circuitui Italiae 2013 diu studuerat, aegrotans se ex illo circuitu praemature removerat,[6] et deinde ex Circuitu Franciae removit, quia satis tempore exercitationis ob aegrotationem et vulnera caruit.[7] Ergo Christophorus Froome, qui locum secundum in circuitu anni 2012 tenuit, fuit certissimus Manus Sky dux et certaminis fautissimus?, quia Circuitum Omanensem et criteria Internationale, Romandie?, Delphinatusque Viennensis anno 2013 superavit.[8] Ricardus Porte, alius manus Sky eques, etiam sollertias praestantes anno 2013 monstraverat, certamen Lutetia–Nicaeam vincens, secundusque in criteriis Internationali et Delphinatus. Albertus Contador, alius ex praecipuis fautis, sed ex certamine anno 2012 expulsus, ad certamen rediit. Andreas Schleck, victor anno 2010, etiam ad certamen rediit. Inter alios qui certamen capere posse habebantur fuerunt Ioachim Rodríguez pro Katusha vehens, Alexander Valverde Belmonte pro manu Movistar vehens, qui locum secundum in 2012 Vuelta tenuit, Nairo Quintana suus socius, et Cadel Evans, qui Circuitum Franciae anno 2011 superfuit. Vincentius Nibali habebatur competitor fortis quia in podio in Circuitu Franciae anno 2012 stetit, sed Circuitui Italiae 2013 potius studebat.[9] Froome, post victoriam Criterii du Dauphine die 9 Iunii 2013 captam, dixit se esse unum ex septem vectoribus qui vincere possent, quorum alii sunt Contador, Valverde, Rodriguez, Evans, van Garderen, Quintana.[8][10]

Stationes

Sunt in certamine 21 stationes, quae 3403 km transiunt, omnino in Francia, multorum circuitum priorum dissimiles.[11] Certamen Corsicae coepit, Corsicam Meridianam Superioremque visitans, sola praefectura in Francia Metropolitana sita quae Circuitus Franciae numquam visitaverat.[11] Certamen, quia centesimus Circuitus Franciae est, vehementius monstrabit nonnullos historiae ascensus clarissimos, inter quos finis ad summum Montem Ventosum in statione 15; praeterea, per stationem 18, Alpe d'Huez bis a vectoribus scandetur, ubi statio post ascensum secundum finiet.

Certamen vehementius monstrat certamen temporis manuum circa Nicaeam per stationem quartam, et duo certamina temporis singulorum. Finiet circuitus in statione 21, eventu nocturno in Campis Elysiis Lutetiae habituro.

Index stationum[11][1]
Statio Dies Cursus Spatium Genus Victor
1 29 Iunii Portu SyracusanoMantinum 213 km Statio plana Marcellus Kittel
2 30 Iunii MantinoAdiacium 156 km Statio montana mediocris Ioannes Bakelants
3 1 Iulii AdiacioCalvi 145.5 km Statio montana mediocris Simon Gerrans
4 2 Iulii NicaeaNicaeam 25 km Certamen temporis manuum Orica-GreenEDGE
5 3 Iulii Cagnes-sur-MerMassiliam 228.5 km Statio plana Marcus Cavendish
6 4 Iulii Aquis SextiisMontem Pessulanum 176.5 km Statio plana Andreas Greipel
7 5 Iulii Monte PessulanoAlbiam 205.5 km Statio montana mediocris Petrus Sagan
8 6 Iulii Castris AlbigensiumAx 3 Domaines 195 km Statio montana Christophorus Froome
9 7 Iulii Sancto GerontioVicum Aquensem 168.5 km Statio montana Daniel Martin
8 Iulii Dies otii
10 9 Iulii Sancto Gildasio de NemoreMacloviopolim 197 km Statio plana Marcellus Kittel
11 10 Iulii AvrincisMontem Sancti Michaelis 33 km Certamen temporis singulorum Antonius Martin
12 11 Iulii FiliceriisTurones 218 km Statio plana Marcellus Kittel
13 12 Iulii TuronibusSaint-Amand-Montrond 173 km Statio plana
14 13 Iulii Sancto PortianoLugdunum 191 km Statio montana mediocris
15 14 Iulii GivorsMontem Ventosum 242.5 km Statio montana
15 Iulii Dies otii
16 16 Iulii VasioneVapincum 168 km Statio montana mediocris
17 17 Iulii EburodunoCatorimagum 32 km Certamen temporis singulorum
18 18 Iulii VapincoAlpe d'Huez 172.5 km Statio montana
19 19 Iulii Le Bourg-d'OisansLe Grand-Bornand 204.5 km Statio montana
20 20 Iulii AnnecioMontem Semnoz 125 km Statio montana
21 21 Iulii VersaliisLutetiam (Campos Elysios) 133.5 km Statio plana

Duces classificationis

Statio Victor Classificatio generalis
Classificatio punctorum
Fasciculus:Je2rsey green.svg
Classificatio montium
Classificatio iuvenum
Classificatio manuum
Praemium vectoris ferocissimi
1 Marcellus Kittel Marcellus Kittel Marcellus Kittel Ioannes Iosephus Lobato Marcellus Kittel Vacansoleil-DCM Hieronymus Cousin
2 Ioannes Bakelants Ioannes Bakelants Petrus Rolland Michael Kwiatkowski RadioShack-Leopard Blel Kadri
3 Simon Gerrans Petrus Sagan Simon Clarke
4 Orica-GreenEDGE Simon Gerrans Orica-GreenEDGE Nullum praemium
5 Marcus Cavendish Thomas De Gendt
6 Andreas Greipel Daryl Impey Andreas Greipel
7 Petrus Sagan Blel Kadri Ioannes Bakelants
8 Christophorus Froome Christophorus Froome Christophorus Froome Nairo Quintana Manus Movistar Nairo Quintana
9 Daniel Martin Petrus Rolland Romanus Bardet
10 Marcellus Kittel Hieronymus Cousin
11 Antonius Martin Michael Kwiatkowski nullum praemium
12 Marcellus Kittel Ioannes Antonius Flecha
13
14
15
16
17
18
19
20
Finis

Notae

  1. 1.0 1.1 "Three stages in Corsica for No. 100". LeTour.fr .
  2. "100th Tour to start in Corsica". letour.fr. 24 Novembris 2011 .
  3. "100th Tour to start in Corsica". sporza.be. 24 November 2011 
  4. Fotheringham, William (24 Octobris 2012). "Centenary Tour de France: this could be the hardest finish ever". The Guardian .
  5. "Teams selectionof the 100th edition of Tour de France". letour.fr. 27 Aprilis 2013 .
  6. "Wiggins pulls out of Giro" .
  7. "Bradley Wiggins: Tour de France champion ruled out". BBC Sport. 31 Maii 2013 .
  8. 8.0 8.1 Fotheringham, William (11 Iunii 2013). "Chris Froome's pursuit of perfection makes him Tour de France favourite" 
  9. "Giro d’Italia triumph won’t change Nibali's Tour de France plans" .
  10. "Chris Froome wins Criterium du Dauphine ahead of Tour de France". 9 Iunii 2013 .
  11. 11.0 11.1 11.2 Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named route

Nexus externus

scacci

Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!