Hadrianus I
Hadrianus I (Romae nobili familia die ignoto natus; ibidem mortuus die 25 Decembris 795) erat episcopus Romae Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 1 Februarii 772.
Res apud Vicidata repertae:
Vita
recensereHadrianus Theodori, consulis, ducis et primicerii Sanctae Romanae Ecclesiae filius et Alberici marchionis et consulis tusculani princepis potentissimi frater erat. Paulo I regnante Hadrianus notarius regionalis et Stephano III regnante diaconus factus est.
Pontificatus
recensereAnno 773 papa Hadrianus I Caroli Magni auxilium contra Langobardos, qui terris Civitatis Ecclesiae minati sunt, petivit. Carolus regem Langobardorum Desiderium profligavit et caput eius regni Papiam cepit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hadrianum I spectant. |
- Friedrich Wilhelm Bautz, "HADRIAN I., Papst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 2 (Hammonae, 1990. ISBN 3-88309-032-8) col. 425 (Theodisce)
- Opera apud Migne Patrologiam Latinam cum indice
- De Hadriano I in Encyclopaedia Treccani (Italice)
Series Paparum