Factio popularis Helvetica
Factio Popularis Helvetica (Germanice: Schweizerische Volkspartei vel SVP; Francice: Union démocratique du centre vel UDC; Italiane: Unione Democratica del Centro vel UDC; Romancice: Partida populara svizra vel PPS) est factio politica Helvetica maxima quod ad suffragia pertinet. Praeses Factionis Popularis Helveticae est Antonius Brunner. Huic factioni erant usque ad annum 2008 consiliarii foederales Samuel Schmid ac Eva Widmer-Schlumpf, qui illo anno se a Factione Populari Helvetica separaverunt et novam Factionem Civilem Democraticam Helveticam condiderunt. Postea pro Factione Populari Helvetica Ueli Maurer autem Consul Foederalis cratus est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Haec factio ut Factio Agricolarum, Commercii et Equitum anno 1935, cum factiones agricolarum multorum pagorum praecipue pagi Turici et Bernae contributae sunt, condita est.
Anno 1971 factio Agricolarum, Commercii, et Equitum cum factionibus democraticis pagorum Grisoniae ac Glaronae contributa est ea et novum nomen, Factio Popularis Helvetica, impostum est.
Lege etiam
[recensere | fontem recensere]- Kriesi, Hanspeter, et al. 2005. Der Aufstieg der SVP. Acht Kantone im Vergleich. Turici: NZZ-Verlag.
- Mazzoleni, Oscar. 2003. Nationalisme et populisme en Suisse: La radicalisation de la ‘nouvelle’ UDC. Lausonii.
- Hartmann, Hans, et Franz Horvath. 1995. Zivilgesellschaft von rechts: Die unheimliche Erfolgsstory der Zürcher SVP. Turici: Realutopia-Verlag
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Suffragia
[recensere | fontem recensere]Factio Popularis Helvetica ab anno 1919, cum Consilii Nationalis petitiones secundum partitionem congruentem parti suffragiorum factae sunt, haec suffragia consecuta est[1]:
Anno | Suffragiorum pars | Consiliarii nationales | Legati ad Consilium Civitatum |
---|---|---|---|
2015 | 29.4 % | 65 | 5 (plus legatus liberus Thomas Minder) |
2011 | 26.6 % | 54 | 5 (plus legatus liberus Thomas Minder) |
2007 | 28.9 % | 62 | 7 |
2003 | 26.7 % | 55 | 8 |
1999 | 22.5 % | 44 | 7 |
1995 | 14.9 % | 29 | 5 |
1991 | 11.9 % | 25 | 4 |
1987 | 11.0 % | 25 | 4 |
1983 | 11.1 % | 23 | 5 |
1979 | 11.6 % | 23 | 5 |
1975 | 9.9 % | 21 | 5 |
1971 | 11.1 % | 23 | 5 |
1967 | 11.0 % | 21 | 3 |
1963 | 11.4 % | 22 | 4 |
1959 | 11.6 % | 23 | 4 |
1955 | 12.1 % | 22 | 3 |
1951 | 12.6 % | 23 | 3 |
1947 | 12.1 % | 21 | 4 |
1943 | 11.6 % | 22 | 4 |
1939 | (14.7) % [2] | 22 | 4 |
1935 | 11.0 % | 21 | 3 |
1931 | 15.3 % | 30 | 3 |
1928 | 15.8 % | 31 | 3 |
1925 | 15.3 % | 30 | 1 |
1922 | 16.1 % | 34 | 1 |
1919 | 15.3 % | 30 | 1 |
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fons: Atlas politicus Helvetiae (Officium Foederale Statisticae)
- ↑ Anno 1939 in aliquis pagis petitiones tacitae fuerunt, ergo suffragiorum partem cum aliis petitionibus compariri non possumus