Tiberius Sempronius Gracchus
Tiberius Sempronius Gracchus (natus anno 162 a.C.n., mortuus anno 133 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit cuius leges agrariae diuturnae discordiae civilis in Republica Romana initium fuere.
De gente
[recensere | fontem recensere]Nobilissimo genere natus erat : nam pater Tiberius Sempronius Gracchus, bis consul (177 a.C.n. et 163 a.C.n.) fuit, mater Cornelia, filia Publii Cornelii Scipionis Africani erat. Frater quoque ei fuit Gaius Sempronius Gracchus novem annis minor qui mortuo Tiberio tribunus plebis factus eadem in Republica facere conatus est, ac soror quae Scipioni Aemiliano nupsit. Ipse Tiberius Claudiam Pulchram, filiam Appii Claudii Pulchri consulis anni 143 a.C.n., in matrimonium duxit et tres filios genuit qui omnes Metello Pio censore (102 a.C.n.) iam mortui erant. Nihilominus circa idem tempus Lucius Equitius quidam filium Tiberii Gracchi fuisse sese iactabat et ob hoc ipsum plebi acceptus anno 100 a.C.n. tribunus plebis creatus est[1].
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Tiberius XV annos natus Tertio Bello Punico in consilio Scipionis Aemiliani interfuit, qui Semproniam sororem duxerat. Anno 146 a.C.n., cum Carthago expugnaretur, fortitudinem suam probavit. Anno 137 a.C.n. quaestor consulis Gaii Hostilii Mancini in Hispania erat atque, cum Romani ab hostibus acerrime urgerentur, de deditione, quae Foedus Mancinum dici solet, cum eis convenit ; hoc foedus autem a senatu ut turpe non ratum est[2] et Mancinus Celtiberis traditus est.
Anno 133 a.C.n. tribunus plebis factus, legem agrariam promulgavit qua vetabatur quemquam plus 500 iugeribus agri publici possidere posse : quae supererant inopi plebi dividenda erant. Cum collega in tribunatu Marcus Octavius legi rogandae obstaret Tiberius, comitiis tributis habitis, tribuum suffragiis potestatem Octavii abrogavit atque ita legem suam, indignantibus adversariis, perferre potuit. Tunc ex ea lege IIIviri agris dividundis creati sunt ipse Tiberius et frater minor Gaius Grachhus et Appius Claudius qui princeps senatus et socer Tiberii erat. Mox iurisdictio de illis agris eisdem insuper data est. Cum vero mense Iulio comitia ad tribunos proximi anni designandos in Capitolio haberentur Tiberius, metuens cum ne consilia sua inimici et optimates irrita facerent tum ne e tribunatu rursus privatus ab adversariis apud iudices opprimeretur quod dubio iure collegae potestatem ademerat, plebi persuasit ut se tribunum iterum designarent : at optimates et pars tribunorum negabant licere bis eundem tribunum creari. Tum Tiberius et fautores eius fustibus armati comitia turbare coeperunt. Quo tempore senatus proxime in templo Fidei habebatur, ubi de ea seditione relatione facta, consul et iurisconsultus Mucius Scaevola negavit quidem vim esse adhibiturum quia ius in omni re observandum erat. Sed, spreto consule, quamvis privatus et togatus et Tiberii consobrinus, pontifex maximus Scipio Nasica optimates contra Gracchanos rabide duxit dum exclamasse dicitur 'qui rem publicam saluam esse uolunt me sequantur[3]' : Tiberius et alii coniurati occisi et in Tiberim praecipitati sunt. Quae caedes multis historicis[4] quodam modo initium bellorum civilium visa est quae post saeculum Actiaca pugna tandem finem nacta sunt.
Nonnulli historici putaverunt ignominiam foederis a senatu irriti facti causam fuisse cur Tiberius Gracchus ab optimatibus ad plebem defecerit. Simul existimare solent Tiberium leges quas ferebat Reipublicae optimas esse sibi persuasum habentem aegre tulisse difficultates a contradictoribus sibi adlatas nec modum in discordia civili servasse. Ceterum consilium Tiberii Gracchi non tam ad inopes locupletandos spectasse videtur quam ad viros Italicos militiae idoneos multiplicandos, numerum econtra servorum in Italia minuendum[5].
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Appianus, libro primo Bellorum civilium cap. VII-XVII.
- Iberica 346-347
- Plutarchus, Vitae parallelae : Tiberius Gracchus
- Titus Livius, Periocha 58.
- Valerius Maximus, libro tertio Factorum dictorumque memorabilium : 2,17
- Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae capitulis 2 et 3.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Ernst Badian, 'Tiberius Gracchus and the beginning of the Roman revolution', Aufstieg und Niedergang der römischen Welt, 1972(1) : 668-731.
- Klaus Bringmann, Die Agrarreform des Tiberius Gracchus. Legende und Wirklichkeit, Stuttgarti : Fr. Steiner, 1985 Recensio critica
- Hieronymus Carcopino, Autour des Gracques: études critiques. Secunda editio emendata. Parisiis : Les Belles Lettres, 1967. Recensio critica primae editionis
- 'Les lois agraires des Gracques et la guerre sociale', Bulletin de l'Association Guillaume Budé 1929(22) : 3-23 Hic legere potes
- Philippus Coarelli, ' Le Tyrannoctone du Capitole et la mort de Tiberius Gracchus' in Mélanges d'archéologie et d'histoire 1969(81) : 137-160 Hic legere potes
- "S. Gracc(h)us, Ti." in Der Neue Pauly vol. 11 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01481-9) col. 392–394.
- D. C. Earl, Tiberius Gracchus. A Study in Politics, Bruxellis, Latomus, 1964. Recensio critica.
- Aemilius Gabba, 'Motivazioni economiche nell'opposizione alla legge agraria di Tib. Sempronio Gracco' in Strutture agrarie e allevamento transumante nell'Italia romana (III-I sec. a C.), Pisae, 1974 : 64-73. Recensio critica
- Ethella Hermon, "La loi agraire de Tiberius Gracchus", Ktèma, 1976ː 179-186
- Claudius Nicolet, 'L'inspiration de Tibérius Gracchus (À propos d'un livre récent)', Revue des Études Anciennes 1965(67) : 142-158 Hic legere potes
- Iohannes W. Rich, 'Tiberius Gracchus, land and manpower' in Crises and the Roman Empire : proceedings of the Seventh Workshop of the international network Impact of Empire, Nijmegen, June 20-24, 2006, Brill, 2007 : 155-166 Hic partem legere potes
- Yanir Shochat, Recruitment and the programme of Tiberius Gracchus, Bruxellis : Latomus, 1980. Recensio critica
- 'The lex agraria of 133 B.C. ant the Italian Allies', Athenaeum 1970(48) : 25-45.
- David Stockton, The Gracchi. - Oxford : Clarendon press, 1979. ISBN 0-19-872104-8 Recensio critica
- Fritz Taeger Tiberius Gracchus : Untersuchungen zur römischen Geschichte und Quellenkunde. Stuttgarti : W. Kohlhammer, 1928. Recensio critica
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Appianus, BC I,141 et 146. Valerius Maximus IX.7.1 et 2.
- ↑ Velleius Paterculus, Historia Romana II 2,1
- ↑ Valerius Maximus III,2,17. Cf. Appianus BC I,68-70.
- ↑ E.g. Appiano, Velleio Paterculo (II,3 : Hoc initium in urbe Roma civilis sanguinis gladiorumque impunitatis fuit)...
- ↑ Appianus, BC I,43 : οὐκ ἐς εὐπορίαν ἀλλ' ἐς εὐανδρίαν.