Jump to content

The Road (mythistoria)

E Vicipaedia
Cormac McCarthy, auctor mythistoriae

The Road est mythistoria a Cormac McCarthy anno 2006 edita, qua ea narrantur incommoda, quae post finem mundi cuidam patri et filio perpetienda sunt. Cui libro anno 2007 praemium Pulitzer oblatum est.

Pellicula in hoc libro posita ab Iohanne Hillcoat moderatore Australiano-Canadensi anno 2009 facta est.

De natura mythistoriae

[recensere | fontem recensere]

In mythistoria pater et filius "in mundum coniecti" per loca tenebricosa obtectaque cinere iter faciunt. Nam tota eversa humanitate constiterat tempus in momento post aliquam ingentem calamitatem instanti. Nihil relictum est nisi fragmenta omnium bonorum abundantiae et copiae, res utiles per occasionem repertae, signa vitae et consuetudinis in consumptione positae. Urbes, aedificia, pontes totaque infrastructura conlapsa. Homines in barbariem reducti. Ne anthropophagia quidem abest.

Mundi eversio cui pater et filius obiecti sunt simul et privata et universa est. Filii mater gravida in limine interitus mortem sibi consciscit. Horror exsistentialis minationibus externis auctus cum formidine interna commiscetur crescitque in modum pelliculae Night of the Living Dead (1968) a Georgio Romero factae. Quae instantia formidinum totam narrationem permeat.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]