Jump to content

Regula (scacci)

E Vicipaedia

Regula[1] sive thema[2] sive situs lusuum[2] ( v.e. custodiae, urbes, pura[3]) ad prima tracta ludi scaccorum pertinet. Ludus enim dividitur in partes tres, quarum de prima iam diximus, secunda "gradus medius ludi" appellari potest et tertia "exitus" sive "gradus extremus".

Regula Dominae Peditis sic describitur:

"Ante Reginam debes producere primam"[3].

Exempla regularum inveniuntur in codice manuscripto Gottingae. Hic Defensio Damiani descripta est:

"Prima Regula. Ludet dominatio vestra pedonem regis ad quatuor punctos numerando de domo regis: et si adversarius idem luserit, ludite equitem regis ad iii p. estulti regis: et si custodierit pedonem cum pedone stulti regis, accipite suum pedonem cum equite: et si accipit cum pedone, date ei scacum cum regina ad iiii p. rochi sui regis: et si se coperuerit cum pedone equitis, accipite pedonem sui regis et date scacum pro rocho: et si non se coperuerit et luserit ad ii p. sue habitationis, accipite eundem pedonem et dicite scacum."[4]

Regula autem Anglica hoc modo definita est: "Ludus magnae defensionis"[4].

Regularum genera multa sunt et saepe mutantur. Hic ostendimus aliqua:

  • impetus: lusor lacessere adversarium solet (e.g. Impetus Torre).
  • gambetta[2]: lusor calculum, plerumque peditem, capturae tradet ut citius calculos educat (e.g. Gambetta Regis).
  • controgambetta: gambetta a Nigro luditur.
  • defensio: regula a Nigro luditur (e.g. Defensio Francogallica).
  • ludus: sic appellantur regulae vetustae (e.g. Ludus Scoticus).
  • systema: lusor calculos movet in sedes iam statutas (e.g. Systema Londinensis).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  1. H.J.R. Murray, A History of Chess, Oxford, Clarendon Press, 1913, p. 782
  2. 2.0 2.1 2.2 Thomas Hyde, Mandragorias seu Historia Shahiludii, Oxonii, MDCXCIV, cap. VII, p. 154
  3. 3.0 3.1 H.J.R. Murray, A History of Chess, Oxford, Clarendon Press, 1913, p. 472
  4. 4.0 4.1 Göttingen MS, in Murray, A History of Chess, p. 783