Proteus
Proteus (Πρωτεύς) in mythologia Graeca est deus seu spiritus marinus. In mythologia Orphica, Proteus est unus e quinque deis maris maximi momenti (alii fuerunt Glauce, Triton, Phorcys, Amphitrite).[1] Mythographi miram dotem ei adsignabant ː ut voluerat sese in quodlibet animal aut vegetum vertebat vel etiam in ignem aut aliam rem. In litore Aegyptiaco versabatur tempore belli Iliaci et scriptores Graeci eum cum aliquo Pharaone Keten nomine adsimulabant.
In Odyssea
[recensere | fontem recensere]Quarto carmine Odysseae 'senex maris veridicus' (γέρων ἅλιος νημερτής) appellatus Proteus meridie phocis circumdatus in quodam litore insulae Phari dormire solebat. Cum autem Menelaus Troia rediens in illa insula ventis adversis iamdiu retineretur filia Protei Idothea, heroem miserata, ei suasit ut tribus fortibus electis viris sub phocarum pellibus laterent atque patrem suum iam dormientem firmiter comprehenderent nec amplexum laxarent cum se in varia monstra transmutaret. Ita fecerunt et Proteus coactus est eis ostendere quomodo deis volentibus in patriam redirent, simul mortem herois Aiacis et fratris Agamemnonis Menelao patefaciens necnon longinquam Ulixis captivitatem apud nympham Calypsum. Hanc fabulam poeta Graecus e litteris Aegyptiacis sumpsisse et Graece interpretatus esse videtur[2] In Euripidis Helena deus Hermes ante bellum Troianum seni regi Helenam custodiendam tradidit. Cum autem Menelaus advenit iam mortuus erat Proteus et filius eius Theoclymenus Helenam ad matrimonium cogebat, quod argumentum huius tragoediae effecit.
Anno 458 a.C.n. Aeschylus fabulam satyricam Proteus docuit quae cum trilogia Orestea palmam rettulit. Periit quidem haec fabula sed idem argumentum quod Odysseae quartum carmen tractasse vulgo existimatur.
De interpretatione allegorica
[recensere | fontem recensere]Cum Stoici allegoricas Homericorum carminum interpretationes divulgarunt Protei fabula pro variis dicendi modis stetit qui in uno homine callidissimo eodemque disertissimo inveniri possunt. Quas virtutes Dionysius Halicarnasseus[3] in oratore Demosthene agnoscere volebat.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Diodorus Siculus, libro primo Bibliothecae Historicae 62.1-4.
- Euripides, Helena 1-15
- Herodotus libro secundo Historiarum 112-120.
- Homerus, carmine quarto Odysseae 365-570
- Plato, Ion 541e-542a
- Vergilius, libro quarto Georgicon 387-531
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Argonautica Orphica, 338.
- ↑ Victor Bérard, adnotatio ad locum in editione Odysseae apud Collection des Universités de France.
- ↑ Demosthenes VIII.2-3. Confer Platonem, Euthydemus 288b qui Proteum iam "sophistam Aegyptium" vocabat.
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |