Jump to content

Petrus Martyr ab Angleria

E Vicipaedia
(Redirectum de Petrus Martyr Anglerius)
Wikidata Petrus Martyr ab Angleria
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Martyr ab Angleria: imago
Petrus Martyr ab Angleria: imago
Nativitas: 2 Februarii 1457; Aruna
Obitus: October 1526; Granata
Patria: Hispania, Italia

Petrus Martyr ab Angleria[1] (Arunae Pedemontii natus die 2 Februarii 1457; mortuus mense Octobri 1526 Granatae) fuit capellanus regum catholicorum Ferdinandi et Isabellae, consiliarius imperatoris Caroli V et auctor operis historici principalis, Latine compositi, de exploratione et conquisitione mediae Americae. Quod opus, a principio in forma epistularum et commentationum compositum, anno 1530 uno volumine, post auctoris mortem editum est sub titulo De orbe novo ... decades; textus enim in octo "decadas" dividitur. Decades V et VI patrono Aloisio Aragonio dicantur.

Granatae mortuus est, ubi in ecclesia cathedrali hoc epitaphio commemoratur:

Rerum Ætate Nostra Gestarum / Et Novi Orbis Ignoti Hactenus / Illustratori Petro Martyri Mediolanensi / Cæsareo Senatori / Qui, Patria Relicta / Bella Granatensi Miles Interfuit / Mox Urbe Capta, Primum Canonico / Deinde Priori Hujus Ecclesiæ / Decanus Et Capitulum / Carissimo Collegae Posuere Sepulchrum / Anno MDXXVI.
  1. "Petrus Martyr ab Angleria": nomen sic in titulo operis De orbe novo decades scriptum. Alibi "Petrus Martyr Anglerius"

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Si plus cognoscere vis, vide etiam De orbe novo decades#Bibliographia.
  • Peter Martyr d'Anghiera in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  • Roberto Almagià, "Anghiera, Pietro Martire d'" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1961)
  • José López de Toro, ed., Pedro Mártir de Anglería: Epistolario. Matriti, 1953-1957 Textus ultimi fasciculi
  • John Boyd Thacher, Christopher Columbus: his life, his work, his remains (3 voll. Novi Eboraci, 1903–1904) vol. 1 pp. 1-110
  • Erich Woldan, ed., Petrus Martyr de Angleria: Opera. Graecii: Akademische Druck- u. Verlagsanstalt, 1966 (fac-simile editionum antiquorum)
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!