Jump to content

Melopsittacus undulatus

E Vicipaedia
Melopsittacus undulatus

Classis : Aves 
Ordo : Psittaciformes 
Familia : Psittacidae 
Subfamilia : Psittacinae 
Tribus : Platycercini 
Genus : Melopsittacus 
Gould, 1840
Species : M. undulatus 
Melopsittacus undulatus 
Shaw, 1805  
Conservationis status
Territorium
Habitationes Melopsittaci undulati.

Melopsittacus undulatus est psittaculus in Australiā endemicus atque ample in captivitate retentus; sola est species generis Melopsittaci.

Vocabulum Melopsittacus originem a linguā Graecā trahit: nam componitur ex vocabulis μελῳδός (melōdós, melodus?),[2] atque ψίττακος, ad quae vocabulum Latinum undulatus propter pinnarum lineamenta accedit.

Proprietates

[recensere | fontem recensere]
Cera caerulea marem indicat.
Cera aquila feminam indicat.

Huic avi parvum corpus est, plerumque 15–20 cm longum, cuique 22–35 grammata ponderis est. Tergum et venter virides sunt; alae induuntur pinnis nigris, quae flavis delineantur undulis; cauda longa et caerulea vel glaucoviridis est. Caput solidum, flavum itemque nigris cinereisve delineatum undulis; oculi sunt nigri, irides gilvae vel albidulae; rostrum aduncum sed minime prominens, in primā cuius parte est cera, in quā sunt nares. Cera caerulea maribus est, fusca autem vel rosea feminis iuvencisque.

Tamen colores M. undulatorum domesticorum varii et plurimi sunt, nam videmus M. undulatos caeruleos, caesios, albinos, gilvos, et alios.

Quaedam est varietas, quae 'Anglica' dicitur,[3] artificiose ab avicultoribus selecta. Huius varietatis psittaculi ampliores quam silvatici sunt (20–24 cm), fronte prominentiore eminentique pectore.

Aetas eorum 8–12 annos circiter attingit; longaevissimus obiit 21 annos natus.[4]

M. undulati habitationes per silvas et prata et tesqua Australiae fiunt, dummodo sint aquae; sin autem, usque ad litora migrare possunt. Praeterea amplissime in captivitate retinentur.

Amplus grex M. undulatorum.

Congregant in greges et exiguos et amplos pro fortunis.

Cavis arboreis plerumque utuntur nidis. Pariunt circa 2–10 ova, quae 17–22 dies incubantur; a parentibus pulli secreto pascuntur oleoso quod a glandulis aptis gignitur. Desinunt auxilio egere parentum circiter 45 dies nati.

Alacriter pipiant et canunt, nec non memoriā tenere possunt verba atque modulationes—unde nomen eis datum.

Grex M. undulatorum domesticorum.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • INPN France
Vicimedia Communia plura habent quae ad Melopsittacum undulatum spectant.
  1. IUCN Index Ruber ─ Melopsittacus undulatus (mense Novembri 2012).
  2. G. Campanini et G. Carboni, Nomen – il nuovissimo Campanini Carboni. Latino–Italiano, Italiano–Latino (ISBN 88-395-5150-6).
  3. Vide fontem, De varietate Anglica.
  4. http://genomics.senescence.info/species/entry.php?species=Melopsittacus_undulatus