Mare Scotianum
Mare Scotianum[1][2] est mare prope septentrionalem Oceani Australis marginem situm, in fines Oceani Atlantici Australis. Finitur ad occidentem versus a Transitu Drakeano, et ad septentriones, orientem, australemque ab Arcu Scotiano, iugo submarino et arcus insularum congerie quae varias insulas fulcit. Quod mare super Laminam Scotianam sedet. Ex Scotia, navi expeditionaria Scotica, appellatur. Multi montes glaciales ibi liquescunt.[3] Area superficialis est 900 000 chiliometrorum quadratorum. Maxima altitudo est 6022 metra.
Flora et fauna
[recensere | fontem recensere]Insulae quae ad Mare Scotianum adiacent sunt saxosae ac semper nive glacieque tectae, sed vegetationem sustinent et oecoregio tundrae insularum Maris Scotiani appellantur, cui oecoregioni sunt Georgia Australis, South Sandwich (insulae volcanicae), et Orcades Australes in Mari Scotiano, cum remotis Aemodis Insulis Australibus prope Paeninsulam Antarcticam et Insula Bouvet, parva et remote insula volcanica. Quarum insularum omnes in aquis frigidis sub convergentia Antarctica patent. Haec regio tundra sustinet, quae in bryophytis, lichenibus, algisque consistunt, atque aves marinae, spheniscidae, et pinnipedia in aquis circumdantibus vescuntur.
Inter aves marinas sunt quattuor species diomedeidarum: Diomedea melanophris, Thalassarche chrysostoma, Phoebetria palpebrata, Diomedea exulans. Solum quinque species avium in terra in insulis omnino manent, inter quas Anas georgica et Anthus antarcticus, ambae varietates endemicae. Aliae aves insignes sunt Macronectes gigantei, qui magnas colonias in Insula Avium in Georgia Australi tenent.
Inter species spheniscidarum quae his circumiectis utuntur sunt permulti Aptenodytes patagonicus, praecipue in Georgia Australi, ac Pygoscelis antarcticus, Eudyptes chrysolophus, Pygoscelis papua, Pygoscelis adeliae, Eudyptes chrysocome.
Inter pinnipedia sunt otariidae Arctocephalus gazella et Arctocephalus tropicalis ac phocidae Hydrurga leptonyx, Leptonychotes weddellii, Mirounga leonina, et Lobodon carcinophagus.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Vocabulum "Scotianus -a -um" hoc sensu adhibitum habes in nomine biologico Bulbus scotianus
- ↑ Antarctica's iceberg graveyard could reveal the ice sheet's future. . Science News. 9 Aprilis 2019.
- ↑ "Marielandia Antarctic tundra". Terrestrial Ecoregions. World Wildlife Fund.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Allen, Adrian. 1966. Seismic refraction investigations in the Scotia Sea. Londinii: British Antarctic Survey.
- Hambrey, M. J., P. F. Barker, P. J. Barrett, V. Bowman, B. Davies, J. L. Smellie, et M. Tranter, eds. 2013. Antarctic palaeoenvironments and earth-surface processes. Londinii: The Geological Society. ISBN 9781862393639, ISBN 186239363X.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 57°30′0″S 40°0′0″W • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |