Lucius Calpurnius Piso Frugi
Appearance
Lucius Calpurnius Piso Frugi Censorinus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 120 a.C.n.) vir publicus ac rerum gestarum scriptor Romanus fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Calpurnius anno 149 a.C.n. tribunus plebis lege primam quaestionem de pecuniis repetundis constituit, ut provinciales contra proconsules Romanos servaret[1]. Circa annum 136 a.C.n. praetor electus est et contra servos seditiosos Siciliae certabat[2]. Anno 133 a.C.n. una cum Publio Mucio Scaevola consul electus pugnam in Sicilia perrexit atque Hennam oppidum frustra obsedebat[3]. Anno 120 a.C.n. censor erat[4].
Rerum gestarum scriptor
[recensere | fontem recensere]Piso primus "Annales" composuit - septem aut octo librorum, sed perditae sunt. Opus ab origine urbis Romae[5] ad annum 146 a.C.n. vel etiam ad Bellum Servile Siciliae pertinet.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Werner Eck, "[III 1] C. Piso Frugi, L." in Der Neue Pauly vol. 2 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01472-X) col. 948–949.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 106; In Verrem II 3,195
- ↑ Publius Annius Florus, Epitome rerum Romanarum II 7,7
- ↑ Titus Livius, Periochae 58; Orosius, Historia adversus paganos V 9,6
- ↑ Gaius Plinius Secundus, Historia naturalis XIII 87
- ↑ Dion. Hal. Ant. Rom. I,79,4 et IV,7,5 et IV,15,5 et XII,4 et 9. Titus Livius I,55,8.
Antecessores: Gaius Fulvius Flaccus et Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus II |
Consul 133 a.C.n. cum Publio Mucio Scaevola |
Successores: Publius Popillius Laenas et Publius Rupilius |