Lectorium electronicum
Appearance
Lectorium electronicum[1] sive scandimentum opticum[2] est periphericum, quod imagines, photographemata et textus captat eisque dat formam digitalem, ut computatri ope recipiantur. Agitur de actione inversa typographi.
Duo sunt genera lectoriorum:
- Lectorium manuale, simile muris magni, manu ducitur super imaginem vel textum impressum in computatrum transferendum. Hoc genus est minus aptum ad accuratissimas transcriptiones faciendas, quia non raro tremulas affert imagines.
- Lectorium mensale, simile photocopiatri, habet superficiem, qua deponitur charta, et operimentum. Clauso operimento imago recipitur et ad computatrum transfertur.
Cum ars photographiae magis in dies proficiat, machinae photographicae digitales ideo usurpantur, ut captent imagines et librorum textus. Lectorium electronicum ergo poterit aliquando fieri obsoletum.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006.
- ↑ Epistula Leonina XXIX (2010)