Jump to content

Lacus salsus

E Vicipaedia

Lacus salsus vel lacus salinus est inclusum aquae salsae corpus cui est concentratio salum (plerumque chloridi natrii) et aliorum mineralium dissolutorum multo altior quam ea plurimorum lacuum, quantitas saepe ut saltem tria grammata salis per litrum definita. In nonnullis exemplis, lacubus salsis est altior concentratio salis quam aqua marina, sed tales lacus lacus supersalini quoque appellari solent. Lacus salsus cui est magna salum natrii summa, praecipue chloridorum et sulphatarum, aliquando lacus sodicus appellatur.

Hic habes usitatam lacuum salsorum classificationem[1]:

  • subsalini 0.5–3
  • hyposalini 3–20 ‰
  • mesosalini 20–50 ‰
  • hypersalini maiores quam 50 ‰

Proprietates

[recensere | fontem recensere]

Conformantur lacus salsi cum aqua salem vel mineralia continens in corpus defluens effluere non potest, quia lacus est endorheicus (terminalis). Aqua tum in vaporem vertit, quoslibet sales dissolutos relinquens et ergo salinitatem lacus augens, qua pro causa lacus salsus saepe est locus fabricae salis commodus. Salinitas alta unicas floram faunamque in quoque lacu alit; aliquando etenim absentia vitae in vel prope lacum salsum fit.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]
  1. Hammer, U. T. Saline Lake Ecosystems of the World, Springer, 1986, p. 15 ISBN 978-9061935353.