Iustus Christianus Loder
Iustus Christianus vulgo Justus Christian Loder (natus die 12 Martii 1753 Rigae mortuus die 16 Aprilis 1832 Moscuae) medicus Lettonicus-Germanicus fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Loder anno 1778 professor morbis medendis Ienae creatus est ubi in multis utilibus instituendis operam dabat: sub eius aegide novum theatrum anatomicum, domus partuum et collectio historiae naturalis constituta sunt. Cum insuper nosocomium chirurgicum Christophoro Gulielmo Hufeland iuvante conditum esset eius rector nominatus est. Anno 1799 archiatrus ducalis factus est. Anno 1803 autem Salinas Saxonicas iit ad valetudinarium chirurgicum erigendum. Loder, postquam Alma Mater Halensis clausa est, in patriam reversus privatim homines curabat. Petropoli usque annum 1810 mansit ubi consiliarius publicus Russicus atque denuo archiatrus fuit. Tamen, cum dimissionem accepisset, a rege Borussico nobilitate laureatus est. Moscuam petivit ubi anno 1812 saniaria construenda iussit. Anno 1814 director supremus saniarii magni, quod dicitur, nominatus est quo munere usque annum 1818 functus est.
Denique Alexander I (imperator Russiae) collectiones eius omnes emit et Universitati Moscoviensi magnanimiter tradidit. Anno 1819 secundum ichnographias domini Loder Moscuae theatrum anatomicum modernissimum creari potuit, ubi Loder ipse praelectiones habuit.
Ienae eius memoria colitur in Romanticorum domo.
Opera selecta
[recensere | fontem recensere]- Anatomische Tafeln - Vimariae 1797–1803
- Osteologie und Syndesmologie - Ienae 1788
- Grundriß der Anatomie - Ienae 1806 (prima pars)
- Elementa anatomiae humani corporis - Moscuae 1823 (prima pars)
- Anfangsgründe der medicinischen Anthropologie und Staatsarzneikunde - Vimariae 1793
- Medicinisch-chirurgische Beobachtungen - Vimariae 1794
- Anfangsgründe der Chirurgie - Ienae 1800
- (ut editor) Journal für Chirurgie, Geburtshülfe und gerichtliche Medicin - Ienae 1791–1806 (quattuor in voluminibus)
- Index praeparatorum aliarumque rerum ad anatomen spectantium (in "Museum caesareae universitatis Mosquensis") - Moscuae 1813