Ioannes Lukaschek
Ioannes (Hans) Lukaschek (natus 22 Maii 1885 Vratislaviae, mortuus 26 Ianuarii 1960 Friburgi Brisgoviae) vir publicus Germaniae et sodalis primo factionis Centri, deinde Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.
Iuventus munusque
[recensere | fontem recensere]Pater eius magister fuit, ipse anno 1906 maturitatem adeptus Vratislaviae atque Berolini iurisprudentiae studebat. Anno 1909 primam probationem accepit et 1910 doctor promotus est; secundam probationem anno 1914 nactus est. Tum minister publicus Vratislaviae fuit. Anno 1916 magister civium oppidi Rybnik in Silesia factus est. Annis 1919 - 1921 certavit, ne Rybnik aliaeque regiones Silesiae Poloniae cederentur, sed frustra. Annis 1922 - 1927 collegio Polono-Theodesco interfuit, quod controversias de finibus componeret.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Lukaschek, sodalis factionis Centri, annis 1927 - 1929 magister civium superior oppidi Hindenburg in Silesia, annis 1929 - 1933 praeses superior (Theod.: Oberpräsident) provinciae Silesiae Superioris erat. Tum Nazistae eum propter consilia politica deposuerunt et Lukaschek iurisconsultus laboravit. Ab anno 1938 clam contra Nazistarum dictaturam nitebatur, Helimutum Iacobum Comitem de Moltke cognovit. Itaque post Coniurationem 20 Iulii 1944 in carcerem missus, sed mense Aprili 1945 absolutus est. Anno 1945 Berolini iterum iurisconsultus laboravit, tum Thuringiam iit, ubi auctoritas Sovietica eum praeses vicarius tertius praesidis ministrorum Rudolphi Paul fecerunt, sed mox propter dictaturam coeptam Communistarum in occidentalem partem Germaniae fugit. Deinde iudex oppido Königsstein et Coloniae fuit. 20 Septembris 1949 minister foederalis exsulum, profugorum belloque vulneratorum in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Sed postulationes fugitivorum non sequebatur et eorum gratiam celeriter amisit. Itaque post electionem anni 1953 minister dimissus est.
Post cursum honorum
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1949 ad usque mortem praeses vicarius societatis Caritatis fuit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Curriculum vitae in pagina Instituti Conradus Adenauer (lingua Theodisca)
Ioannes Lukaschek (CDU) | Theodorus Oberländer (CDU) | Ioannes-Ioachimus de Merkatz (CDU) | Wolfgangus Mischnick (FDP) | Ioannes Krüger (CDU) | Ernestus Lemmer (CDU) | Ioannes Baptista Gradl (CDU) | Kai-Uwe de Hassel (CDU) | Henricus Windelen (CDU) | |
Conradus Adenauer (CDU) | Franciscus Blücher (FDP) | Gustavus Heinemann CDU) | Robertus Lehr (CDU) | Thomas Dehler (FDP) | Fridericus Schäffer (CSU) | Ludovicus Erhard (CDU) | Gulielmus Niklas (CSU) | Antonius Storch (CDU) | Ioannes-Christopherus Seebohm (DP) | Ioannes Schuberth (CDU) | Eberhardus Wildermuth (FDP) | Fridericus Neumayer (FDP) | Ioannes Lukaschek (CDU) | Iacobus Kaiser (CDU) | Henricus Hellwege (DP) | | |