Ignatius Antiochenus
Sanctus Ignatius Antiochienus | |
---|---|
Mors sancti Ignatii a pictore Italico Caesare Fracanzano saeculo 17 picta | |
Natus | 35 Syriae |
Mortuus | 107 aut 110 Romae |
Index Sanctorum |
Ignatius Antiochenus (martyrium ultimis annis imperatoris Traiani, 110-117) fuit episcopus Antiochenus. Quo anno natus quoque mortuus sit, non liquet. Cognomine Theophoros vocabatur[1]. Septem epistulae eius verae agnitae sunt.
Vita
[recensere | fontem recensere]Fons praecipuus de Ignatii vita est Historia ecclesiastica Eusebii Caesariensis, quae saeculo quarto ineunte conscripta est. Secundum Eusebium[2] Ignatius Euodium Antiochenum episcopus secutus tertius patriarcha Antiochenus post Petrum et Euodium factus est. Secundum Theodoretum[3] secundus episcopus post Petrus fuit, qui eum ipse ordinavisset. Successor Ignatii fuit Heron.
Idem Eusebius narrat[4] Ignatium Antiochiae imperatore Traiano (98-117) comprehensum et Romam latum esse, ubi in Circo Maximo a leonibus laceratus sit. Maxima pars commentariorum Ignatium martyrium annis 110-117 obiisse coniectat.[5] Adolphus de Harnack martyrium anno 138 imperatore Hadriano (vel postea) factum esse arbitratur, quod datatio maturior rationi schematicae episcoporum debeatur.[6] Alii[7] epistulas Ignatianas non ante annum 160 exstitisse putant, quod res temporis posterioris ponant.
Ignatius testimono fidei multos homines ad fidem Christianam duxisse creditur.
Epistulae Ignatianae
[recensere | fontem recensere]Praeterea Eusebius narrat Ignatium, cum sit Romam vectus, cum pluribus nuntiis ecclesiarum convenisse, quos in fide confirmaverit. Eum haereses praemonuisse et itaque etiam epistulas conscripsisse. Sunt septem epistulae ad Ephesios, Magnesios, Trallenses, Romanos, Philadelphios et Smyrnaeos directae necnon epistula ad Polycarpum Smyrnaeum. Quibus gratias agit, quod vexationibus afflictus a nuntiis ecclesiarum salutatus est, eas contra haereses confirmat, ad oboedientiam hortatur et a Romanis petit, ne liberationi suae operam darent. Quattuor epistulae Smyrnae, tres in Troade scriptae sunt. Sunt et aliae epistulae adulterinae.
Ignatius litteris auctoritatem episcopi praedicat et haereses praemonet, imprimis „iudaizantes“, et Docetismum.
Princeps Ignatius ecclesiam "catholicam" nominat: "... ubi fuerit Christus Jesus, ibi catholica est ecclesia."[8]
Narrationes minus certae vel legendariae
[recensere | fontem recensere]Traditio ecclesiastica Ignatium discipulum apostolorum Petri et Ioannis fuisse credit et itaque in numero Patrum Apostolicorum habet.
Narratio saeculi quarti Ignatium puerulum esse vult, quem Iesus inter medios discipulos posuit eos, ut huic puerulo similes fierent, hortans[9].
Veneratio in ecclesiis
[recensere | fontem recensere]Ignatius in Ecclesiis Orthodoxis et in Ecclesia Catholica Romana sanctus colitur. Ecclesiae Catholica, Evangelicae, Anglicanae et Syriacae memoriam die 17 Octobris, agunt, Ecclesia Armeniaca die 17 Decembris, Ecclesiae Orthodoxae die 20 Decembris et Ecclesia Coptorum die 3 Ianuarii.
Omnes Patriarchae Antiocheni syro-orthodoxi in honorem Sancti Ignatii nomen Ignatii sibi eligunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ SCHOTT misssale
- ↑ Hist. eccl. 3,22
- ↑ Dial. Immutab., 1, 4, 33a
- ↑ Hist. eccl. 3, 36
- ↑ H. Paulsen, W. R. Schoedel, R.M. Grant, Ph. Vielhauer, H. Koester, U. Schnelle, Chr. Trevett, K. Niederwimmer et multi alii
- ↑ Adolphus Harnack, Die Zeit des Ignatius und die Chronologie der Antiochenischen Bischöfe bis Tyrannus nach Julius Africanus und den Späteren Historikern, Lipsiae 1878.
- ↑ R. M. Hübner, Th. Lechner, R. Joly u.a.
- ↑ Ep. ad Smyrn. 8,2
- ↑ Mt 18,1-6
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]Opera in editionibus hodiernis
[recensere | fontem recensere]- Ignace d'Antioche, Polycarpe de Smyrne, Lettres, Martyre de Polycarpe, texte grec, introduction, traduction et notes par P.T. Camelot, o.p., Parisiis, Éditions du Cerf, Coll. Sources chrétiennes, 2007. (Reproductio editionis anni 1969. Opera post 1969 edita non citantur).
- Die apostolischen Väter. Griechisch-deutsche Parallelausgabe, auf der Grundlage der Ausg. von Franz Xaver Funk, Karl Bihlmeyer und Molly Whittaker. Mit Übers. von M. Dibelius und D.-A. Koch neu übers. und hrsg. von Andreas Lindemann und Henning Paulsen. Tubingae 1992.
Commentationes
[recensere | fontem recensere]- Brent, Allen: Ignatius of Antioch : a martyr bishop and the origin of episcopacy, Londinii [et al.] 2007, ISBN 978-0-567-03200-3
- Paulsen, Henning: Die Briefe des Ignatius von Antiochia und der Brief des Polykarp von Smyrna (Handbuch zum Neuen Testament 18; Die Apostolischen Väter 2), Tubingae 1985.
- Paulsen, Henning: Studien zur Theologie des Ignatius von Antiochien, Gottingae 1978, ISBN 3-525-55134-7
- Schoedel, William R. / Köster, Helmut (Ed.): Ignatius of Antioch : a commentary on the letters of Ignatius of Antioch, Philadelphiae 1985, ISBN 0-8006-6016-1
- Schoedel, William R.: Ignatius von Antiochien, in: Theologische Realenzyklopädie, Vol. 16, 40–45
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Opera Ignatii in Iacobus Paulus Migne, ed., Patrologia Graeca (Lutetiae, 1857-1866)
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ignatium Antiochienum spectant. |