Gessius Florus
Gessius Florus est eques Romanus Clazomenis ortus quem anno 64 Nero procuratorem Iudaeae provinciae fecit ob amicitiam uxoris Cleopatrae cum Poppaea Sabina[1]. Lucceio Albino successit et improbitate antecessores ita superasse a Flavio Iosepho dicebatur ut Iudaei Albinum desidarent quia ille furta saltem occultabat, Gessius econtra ea velut pompa triumphali per urbem vehebat[2].
In provincia administranda tanta aviditate crudelitateque exstitit (supplicium crucis etiam civibus Romanis adhibuit[3]) ut secundum historicum Flavium Iosephum, praecipuum de ea re fontem, eius facinora causa non mediocris primi belli Iudaici fuerint. A Iudaeis apud legatum Syriae Cestium accusatus eum mendaciis et obsequio decepit. Abhinc tamen metuens ne a provincialibus apud Neronem Romae accusaretur, bellum occulte optasse dicitur et Iudaeorum iras omni modo excitasse. At postquam Cestius seditionis opprimendae causa Iudaeam cum exercitu ingressus a Hierosolymitanis magno dedecore fugatus est, ne ipse supplicio adficeretur Florum apud Neronem incusare decrevit[4], de cuius iudicio nihil accepimus : nam ab anno 66 de Gessio Floro in fontibus siletur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XX.252
- ↑ Flavius Iosephus, Ant. Iud. XX.254.
- ↑ De bello Iudaico, II.308
- ↑ Flavius Iosephus, De bello Iudaico, II.558
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Flavius Iosephus, libro secundo de Bello Iudaico 277-558
- Tacitus, libro quinto Historiarum 10
Si vis plura legere...
[recensere | fontem recensere]- Hadas-Lebel, Mireille, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009
- E. M. Smallwood, The Jews under Roman Rule : from Pompey to Diocletian, Lugduni Batavorum, Brill, 1976