Jump to content

Femur (os)

E Vicipaedia
(Redirectum de Femur)

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Vide etiam paginam discretivam: Femur (discretiva).
Femur
Os femoris
Cognitores
TA A02.5.04.002
Anatomia
Os femoris
Facies posterior femoris sinistri hominis.

Os femoris, vel saepe simpliciter femur (TA: A02.5.04.002)[1] dictum, vel os feminis est os membri inferioris hominis et animalium vertebratorum. In hominibus est longissimum ossium longorum.[2]

Os femoris connectitur superius per acetabulum cum ossibus coxae, inferius autem, pars genus formans, cum tibia. Ibidem anterius articulationis femoro-tibialis patella sita est. Fibula autem alterum os cruris minime vero ossi femori coniunctum est, sed laterale tibiae adiacens.

Saepe senes fracturam femoris, accurate colli ossis femoris, patiuntur et ambulare non iam possunt, nisi osteosynthesi curantur.

Anatomia macroscopica

[recensere | fontem recensere]
Aspectus posterior

Compositum est os femoris os longum e corpore inter dua capita magna, quae sunt partes duarum articulorum (sive articulationum): supra, articulatio coxae, ossi coxae nexum, infra, articulatio genus, duobus ossibus, maioris tibiae enim et minoris fibulae. Articulatio genus est composita e duabus articulationibus, scilicet femorotibiali et femororpatellari, post dicta pro connexione cum ante locata patella. Solum superius caput dicitur: Caput ossis femoris; id per collum ossis femoris in corpus ossis femoris transit. Inferius corpus ad quattuor protuberantias insertionum musculorum notabiles tumescit, utroque latere binae: condylus et epicondylus medialis velut lateralis. Affiguntur utroque ossi femoris 23 musculi.

Caput ossis femoris

[recensere | fontem recensere]

Loco ossis supremo caput ossis femoris, cum superficie fere sphaeram formante, locatum est. Summo eius, fovea capitis dicta, ligamentum capitis femoris (sive ligamentum teres femoris) triangulare abit; insuper ramus acetabularis arteriae obturatoriae pro capitis irrigatione sanguinea inest.

Collum ossis femoris

[recensere | fontem recensere]

Inter caput et corpus structura processus pyramidaliformis reperiuntur, velut duae protuberantia, laterale trochanter maior, mediale trochanter minor. Inter ea anterius aspera linea intertrochanterica, posterius acris crista intertrochanterica iacent.

Musculi, qui collo affiguntur, sunt:

Corpus ossis femoris

[recensere | fontem recensere]

Longitudo diaphysis (pars media inter metaphyses et epiphyses) hoc os longissimum ossium corporis exponit. Corporis extentio ab trochanteris minoris margine inferiore deorsum usque ad condylorum margines superiores. Quamquam de forma fere cylindrica, corporis facies tres triangularem circumferentiam formant: anterior aliquid convexa, laterales planae faciebus posterolateralibus ordinatis. Ossis corpus simul hominis longissimum convexitatem antrorsum directam ostendit, curvatura eius radium circiter 120 cm format. Facie posteriore linea aspera cum labris duobus, labio mediali et labio laterali, sursum et deorsum conspicue ad utrumque laterem divergentibus iacet. Eisdem inveniuntur canaliculi nutritivi, quibus vasa nutritiva per foramina nutritiva femur perveniunt

Musculi, qui corpori affiguntur, sunt:

Condyli et epicondyli ossis femoris

[recensere | fontem recensere]

In parte inferiore crassities ossis femoris utroque condylo plusquam utroque epicondylo formatur. Epicondylus lateralis mediali tenuior est.

Musculi, qui condylo epicondyloque laterali affiguntur, sunt:

Musculi, qui condylo epicondyloque mediali affiguntur, sunt:

Memento humero quoque duos epicondylos - medialem et lateralem - esse, sed tantum unum condylum - ex capitulo et trochlea constitutum.

Angulus centrum-collum-diaphysis (CCD) est angulus inter collum et diaphysin. Hanc angulum in uno contactu axibus duarum linearum in eodem plano, bina directionem in medio et colli et corporis ossis femoris sequens, definiri solet. In adultis valor normalis 126° calculatur, in recenter natibus vero angulus maior, 137°, proficitur, in infantulis etiam 140°; atque in senibus ibi minor, tantum 120 graduum.

Angulus antetorsionis

[recensere | fontem recensere]

Angulus (ante-)torsionis differentia inter torsionem axium superiorem et posteriorem describit. Torsio axis distalis (versus proximalem) introrsum per 12°-20° observatur.

Aspectus radiologici

[recensere | fontem recensere]
Radiographiae ossis femoris: sinistre articulationis coxae; iuxta: articulationis cum parte corporis superiore, dextrorsum totius corporis (cum sagitta arteriam nutriciam indicante), plene dextre articulatio genus membri inferioris.

Pleraeque structurae ossis imagine radiis X visibiles sunt. Variae explorationes radiologicae adhibentur; at ob defensionem damni radiis de consuetudine tantum partes ossis explorantur.

Conspectu anteriori-posteriori caput femoris intra acetabulum facile videri potest. Margo acetabuli, facies lunata, immediate supra caput locata, finem superiorem fissum articulationis coxae ostendit. Capsula articularis coxae vero non videri potest. Margo anterio fossae acetabuli oblique trans caput fulgit. Collum femoris salubre sine interruptione apparet, ut trochanter maior et corpus ossis. Cavitas medullaris in medio diaphysis clare distingui potest. Inferius inter epicondylos medialem et lateralem forma fere triangularis patellae trans femorem lucet. Non numquam linae tenues horizontales locos crescentes pristinos produnt.

Irrigatio vascularis

[recensere | fontem recensere]
Irrigatio arterialis corporis ossis femoris de arteria femorali oritur.

Caput ossis, ut supra scriptum, ramo acetabulari arteriae obturatoriae (ex arteria iliaca interna) irrigatur, ceteres partes ab arteria profunda femoris (ex arteria femorali oriente), quae supra et arteria circumflexa femoris lateralis et arteria circumflexa femoris medialis, inferius rami perforantes tres vel quattuor corpus a posteriori cingentes, dimittit. Regio inferior, circum epicondylos, per rete anastomosibus patellaribus irrigatur. Aliquid irregulariter rami (vel arteriae geniculatae nominatae) ex arteria poplitea hanc influunt.

Corpus providentia vascularis

[recensere | fontem recensere]

Providentia per arteriam femoralem fit, quae quattuor arterias perforantes ex systemate arteriarum profundarum femoris ad ossis femoris lineam asperam faciei posterioris mittit. Quaque ab arteria perforante una vel, rarius, duae arteriae nutritivae - quae non raro directe ab arteriis profundis emanent - per foramen nutritivum trans canaliculum nutritivum in corpus ossis femoris ingreditur[3]. Hac de causa intra ossis operatione chirurgica (ut fracturae osteosynthesis) varietatem providentiae vascularis (numeri et cursus) cognoscere oportet[4].

Anatomia microscopica

[recensere | fontem recensere]

Conspicuae et tantum sectione visibiles sunt trabeculae capitis ossis femoris.

Anatomia topographica

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Femur (membrum inferius).

Femur os in medio femoris partis membri inferioris iacet. Descendit ab osse coxae deorsum et simul paululum obliquiter introrsum. Potissimum musculi femoris ossi cingunt, tantum superius ad lateram trochanterem maiorem velut inferius utrumque condylum - lateralem et medialem - digitis explorantibus tangi possunt. Distinguuntur tria compartimenta: anterius grex musculorum extensorum, posterius flexorum inveniuntur, medialiter grex adductorum. Ab osse medialiter arteria et vena femoralis, solum musculo vasto mediali separato, duo vasa sanguinea maiora fere recta in linea deorsum et sursum currunt. ad ossis lateralem, cum musculo adductoris magni intermittente, situm est nervus ischiadicus. Igitur fracturae cum discessu partium ossis periculum rupturae vasorum vel interruptio conductionum nervalium inest. Quaevis equidem fractura etiam sine tali discessu conspicuo decursum incruentatum non obstant.

Os femoris connectitur per articulationes supra cum osse coxae, inferius cum genu. Natura utriusque articuli diversa est. Praeterea ope musculorum complures complexiones motuum membri inferioris considerandae sunt.

Articulatio coxae

[recensere | fontem recensere]

Articulatio coxae est articulus inter os femoris et os coxae, instar sphaerae. Eo modo motus triplices licet, fere semper motus mixtos:

  • Anteroversionem et retroversionem
  • Abductionem et adductionem
  • Rotationes et extrorsum et introrsum

Mala et morbi ossis femoris

[recensere | fontem recensere]

Deformitates

[recensere | fontem recensere]
Angulis CCD coxa vara et coxa valga describuntur.

Variationes mensurarum ossis femoris saepe observatur. In iuventute vel in senectute nonnulli variationes normales putantur.

Angulus CCD parvus: coxa vara

[recensere | fontem recensere]

Coxa vara angulum centrum-collum-diaphysis deminui significat. Occurit physiologice in senectute.

Angulus CCD magnus: coxa valga

[recensere | fontem recensere]

Dysplasiae coxae maior in parte sunt dysplasiae articulationis ipsius.

Conferatur pagina principalis Fractura.

Fracturae partium ossis femoris in coniunctione cum regionibus proximis intelleguntur. Hodie de fracturis pelvicis, fracturis coxae, et fracturis femoris dicitur. Fracturae coxae ad partes ossis femoris superiores spectant, fracturae femoris sensu stricto ad partes inferiores. Fracturae pelvicae vero imprimis fracturae ossium pelvis ostendunt.

Fracturae coxae

[recensere | fontem recensere]

Fracturae coxae et intracapsularis et extracapsularis observatur. Non raro simul osteoporosis nota est.

  • Fractura colli ossis femoris — Imprimis in senectute post casum periculum fracturae colli femoris maximum est. Cum membrum inferius membro altero brevius et in positione rotata extrorsum apparet, fractura colli suspicanda et exploratio radiologica pernecesse est. Classificationes cum momento maiore sunt tales secundum Pauwels, velut Garden.
  • Fracturae per- et subtrochantericae — Fractura cum ruptura unius vel amborum trochanterum vocatur fractura pertrochanterica. Tres Classificationes sunt tales secundum Evans, Kyle, et Jensen.
    Fracturae autem sub utrumque trochanterem subtrochantericae vocantur - eae secundum Seinsheimer classificatae sunt.

Fracturae corporis

[recensere | fontem recensere]

Fracturae corporis ossis femoris non raro in coniunctio cum polytraumate peligroso occurrit, frequentius in hominibus et iunioribus et senioribus.

Necrosis capitis femoris

[recensere | fontem recensere]

Morbus Legg-Calvé-Perthes

[recensere | fontem recensere]

In uno ex 1200 infantium morbus Legg–Calvé–Perthes cum necrosi capitis ossis femoris observatur.

Necrosis capitis femoris avascularis et osteonecrosis

[recensere | fontem recensere]
Radiographiae articulationum coxae sinistre et medio necrosum avascularium bilateralium, dextre IRM cum necrosi capitis dextri (regione obscura visibilis) ostendunt.
Conferatur pagina principalis Necrosis avascularis.

Avascularis necrosis et osteonecrosis damnum irreversibile ossi interruptione irrigationis vascularis causa afferunt[5]. Imprimis partes anterior et superior saepe affectae videntur. Causa v. g. possunt esse[6] damnum corporis, diabetes mellitus, alcoholismus[7]. Medicamenta quoque, ut glucocorticoida (vasoconstrictione causa)[8] et anticoagulantia, necrosem capitis femoris perficere queant.

De consuetudine cursus morbi est longiter. Differentia est coxarthrosis destructiva rapida.

Caput ossis femoris

[recensere | fontem recensere]
  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998), Terminologia Anatomica (Stutgardiae: Thieme).
  2. Schiebler, T. H., et Schmidt, W. (editores) (1983), Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen, editio 3 (Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag).
  3. Kawasaki Y., Kinose S., et al. (Mai 2020). "Anatomic Characterization of the Femoral Nutrient Artery: Application to Fracture and Surgery of the Femur". Clinical anatomy 33 (4): 479-87 
  4. Pretterklieber B., Pablik E., et al. (Mai 2020). "There Are No Safe Areas for Avoiding the Perforating Arteries Along the Proximal Part of the Femur: A Word of Caution". Clinical anatomy 33 (4): 507-15 
  5. Chen L., Lin Z., Wang M., Huang W., Ke J., Zhao D., Yin Q., Zhang Y. (2019). "Treatment of trauma-induced femoral head necrosis with biodegradable pure Mg screw-fixed pedicle iliac bone flap". Journal of orthopaedic translation 17: 133-7 
  6. Petek D., Hannouche D., Suva D. (2019). Osteonecrosis of the femoral head: pathophysiology and current concepts of treatment. 4. pp. 85-97 
  7. Yoon B. H., Kim T. Y., Shin I. S., Lee H. Y., Lee Y. J., Koo K. H. (2017). Alcohol intake and the risk of osteonecrosis of the femoral head in Japanese populations: a dose-response meta-analysis of case-control studies. 36. pp. 2517-24 
  8. Mont M. A., Pivec R., Banerjee S., Issa K., Elmallah R. K., Jones L. C. (2015). "High-Dose Corticosteroid Use and Risk of Hip Osteonecrosis: Meta-Analysis and Systematic Literature Review". The journal of arthroplasty 30 (9): 1506-12 

Nexus interni