Excaecatio
Excaecatio est genus poenae vel cruciatus cuius eventus est caecitas cum temporaria, tum plerumque sempiterna. Excaecatio potest eruptione bulborum ocularium effieri, vel aliis modis (abacinando, calefaciendo, pungendo, vel etiam secando).
Quomodo poena exigeretur
[recensere | fontem recensere]Secundum glossarium Du Cange: Prima ratio excaecandi est "abacinare, vel abbacinare[1], hoc est oculis privare, excaecare, præsertim per ferrum candens, aut pelvim ferream, vel aeream." Sic radiatio thermica perdebat retinam, quod ad dolorosam caecitatem ducebat, sed nullo visibili damno relicto. Et "ita desiccabatur oculorum humor omnis, ut illorum hebesceret acies, et visus dilataretur, proindeque, si non esset omnis videnti facultas adempta, diffuso eo spiritu per quem videtur, omnia minora quam sint, viderunt. (...)"
Erant et variae aliae excaecandi rationes. Apud sanctum Augustinum : Circumcelliones Donatistae, "novo et inaudito sceleris genere, oculis calcem aceto permixto infundentes et infercientes [2]", eorum lumen extinguebant. Neque absimilis reos excaecandi modus fuit, quo usi olim Persæ, infuso oculis aceto oleo fervido.[3] Qua etiam excaecandi ratione Græcos Byzantinos usos testatur Laonicus.[4]
Interdum chorda ad frontem circumducta eruebantur oculi. Anonymus Valesianus de Constantino Magno[5] : "Qui accepta chorda in fronte diutissime tortus, ita ut oculi ejus creparent". Hinc faire crever les yeux, [Francicis] familiaris loquendi formula. In Chronico Sublacensi sub anno 1003. scalpello percussos oculos legimus : "Jussu dominorum illorum phlebotomati sunt oculi ejus et cæcus factus est". Iam vero excaecationem inter pœnas in reos decretas receptam apud veteres et recentiores testantur [multi auctores].
Historia
[recensere | fontem recensere]Antiquitas
[recensere | fontem recensere]Constat iam ab antiquissimis temporibus servos excaecari solere. Nam inscriptio inventa in urbe Assur, in templo dei eiusdem nominis, fert regem assyrium Salmanassarem I., 13° saeculo a.C.n, 14 400 captivos e regno nomine Mitanni adduxisse ad urbem Assur et excaecavisse. Quibus caecis servis scilicet utebantur ad instrumenta simplicia agenda, ad frumenta molenda vel ad bestias mulgendas. Sic, Scripturae sacrae de Samsone tradunt: "quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt.[6]“ Scilicet molere hic est molam versare. Herodotus autem tradit, quinto saeculo a.C.n., Scythas solere servos, quos bello ceperant, excaecare ad lac mulgendum et elaborandum[7]
Secundum Romanos scriptores Antiquitatis posterioris haec poena frequentissime exigebatur in Sassanidarum regno. In quibus regionibus, callere videbantur artem excaecandi reos tali modo, ne tamen istos occiderent. Haec ratio excaecandi transisse creditur post annum 600 p.C.n per Byzantinos in Italiam et Regnum Francorum[8].
Medium aevum
[recensere | fontem recensere]In Imperio Romano Orientali erat excaecatio iam a 7 saeculo, solitus modus removendi a potestate et qui fuerant imperatores et petitores throni.
Nova aetas
[recensere | fontem recensere]Medio aevo exeunte et nova aetas ineunte, erat excaecatio per effossionem oculorum genus poenae quae saepius exigebatur ab eis qui iure dominii fruebantur, praesertim post Rusticum bellum, id est ab anno 1525. Sic, exempli gratia, Marchio Casimir de Brandenburg-Kulmbach, postquam victi sunt Franci rustici die 9 Iunii 1525, 58 homines e Kitzinga, qui rebellionis partem ceperant, excaecari et expelli de civitate iussit. Quod iam contemporaneis crudelissimum visum est, et una ex horribilissimis cladibus omnis rustici belli habetur.[9] Praeterea, traditur istam poenam viguisse in Imperio Ottomanico et Imperio Mogolico (vide Kamran Mirza vel Khusrau Mirza).
Hodie
[recensere | fontem recensere]Secundum legem talionis ( qisas ) quae in iure islamico ( sharia) viget, adhuc poena excaecationis statui potest; quod evenit, exempli gratia, in casu quodam impetus in mulierem cum acido (vide Ameneh Bahrami).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Samuel I. Feigin: The captives in cuneiform inscriptions. In: The American Journal of Semitic Languages and Literatures. Tom. 50, Nr. 4, 1934, ISSN 1062-0516, S. 217–245, JSTOR 528899.
- Timothy Taylor: Believing the ancients: quantitative and qualitative dimensions of slavery and the slave trade in later prehistoric Eurasia. In: Peter Mitchell (Hrsg.): The archaeology of slavery (= World archaeology. Tomus 33, Nr. 1, 2001). Routledge, Abingdon 2001, S. 27–43, doi:10.1080/00438240120047618.
- Lampsides, Odysseus, Ἡ ποινὴ τῆς τυφλώσεως παρὰ Βυζαντινοῖς, Athenis, 1949 (Quod recensuit V. Laurent in Revue des études byzantines, ann. 1950, 8, pp. 277-278 [https://www.persee.fr/doc/rebyz_0766-5598_1950_num_8_1_1031_t1_0277_0000_3]
- John Lascaratos, Spyros Marketos: The penalty of blinding during Byzantine times. Medical remarks. In: Documenta Ophthalmologica. Tomus 81, Nr. 1, 1992, S. 133–144, doi:10.1007/BF00155023.
- Patlagean, Evelyne. Byzance et le blason pénal du corps. In: Du châtiment dans la cité. Supplices corporels et peine de mort dans le monde antique. Table ronde de Rome (9-11 novembre 1982) Romae : École Française de Rome, 1984. pp. 405-427. (Publications de l'École française de Rome, 79) [1]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ vel etiam imbacinare, confer Histoire littéraire de la FranceTom. XXXI (de 14° saeculo), p.52, Lutetiae, 1893.
- ↑ Contra Cresconium,lib. 3.,cap. 42.
- ↑ Ἔλαιον ἑψῶντες, ϰαὶ αὐτὸ ὠς μάλιστα ζέον ἐς τοὺς ὀφθαλμοὺς οὔτι μύοντας έπιχέοντες, ἤ περόνην τινὰ σιδηρᾶν ϰαταϰεντοῦντες, ϰαὶ ταύτῃ τῶν ὀφθαλμῶν τὰ ἐντὸς χρίοντες," seu ut Regia Editio habet, "ἤ περόνην τινά σιδηρᾶν πυραϰτοῦντες", etc., Procopius, Persica I. 6
- ↑ Liber. 1., pagina. 23. editionis regiae
- ↑ Sic Du Cange. Re vera, verba leguntur in parte posteriori Anonymi, de supplicio Boethii philosophi.
- ↑ Iudices, 16, 21
- ↑ Herodotus: Historiae 4,2; vide etiam Timothy Taylor: Believing the Ancients: Quantitative and Qualitative Dimensions of Slavery and the Slave Trade in Later Prehistoric Eurasia. In: World Archaeology, 33/1, 2001, S. 27–43.
- ↑ Friedrich Prinz: Grundlagen deutscher Geschichte (4.–8. Jahrhundert). Gebhardt: Handbuch der Deutschen Geschichte. Tom. 1. 10. ed. Klett-Cotta, Stutgardiae 2001, S. 284 ff.
- ↑ Theodorus Sandel: Der Bauernkrieg. In: Kirchberg an der Jagst – Schicksal einer hohenlohe-fränkischen Stadt. Tomus I. Sumptibus Lorenz Spindler, Norimbergae 1936.