Jump to content

Discipulus quem diligebat Iesus

E Vicipaedia
Petrus et Ioannes ad sepulcrum currunt, in pictura Iacobi Tissot anni circiter 1890

Discipulus quem diligebat Iesus vel quem amabat Iesus (Graece ὁ μαθητὴς ὃν ἠγάπα ὁ Ἰησοῦς vel ὃν ἐφίλει ὁ Ἰησοῦς) est unus ex apostolis Iesu in Evangelio secundum Ioannem. Haec appellatio in aliis evangeliis non reperitur. Saepe idem qui Ioannes evangelista et Ioannes apostolus esse putatur, quod autem hodie plurimi eruditi abnuunt.

In Evangelio secundum Ioannem

[recensere | fontem recensere]
  • Ioan. 13.23–25: Discipulus quem diligebat Iesus, in Ultima Cena prope Iesum recumbens, interrogat eum quis sit de quo dixit "Unus ex vobis tradet me".[1]
  • Ioan. 19.26–27: Iesus cruci fixus matri dicit "Mulier, ecce filius tuus" et huic discipulo dicit "Ecce mater tua".[2]
  • Ioan. 20.1–10: Cum Maria Magdalene sepulcrum Iesu vacuum invenit, ad Simonem Petrum et hunc discipulum currit, qui ambo currunt ad sepulcrum. Discipulus quem amabat Iesus venit primus, sed Petrus primus introit in monumentum.[3]
  • Ioan. 21: Hic discipulus est unus ex septem piscatoribus qui miraculose centum quinquaginta tres pisces capiunt.[4]
  • Ioan. 21: Simon Petrus Iesum de fato huius discipuli rogat, et Iesus respondet: "Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere."[4]
  • Ioan. 21: Dicitur hic discipulus testimonium huius evangelii dedisse: "Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius".[4]
  1. Nova Vulgata 13.
  2. Nova Vulgata 19.
  3. Nova Vulgata 20.
  4. 4.0 4.1 4.2 Nova Vulgata 21.