Confuciusornis
Ordo : †Confuciusornithiformes
Familia : †Confuciusornithidae
Genus : †Confuciusornis
Confuciusornis est exstinctum genus primitivarum? avium magnitudinis corvorum, ex Formatione Yixian et Formatione Jiufotang Sinarum Cretacei ineuntis abhinc annorum 125 ad 120 milliones effossum. Sicut aves hodiernae, Confuciusornis rostrum sine dentibus habuit, sed artissimae avium hodiernarum propinquae, sicut Hesperornis et Ichthyornis, dentes habuerunt, quod significat, ad amissionem dentium attinens, Confuciusornem et aves vivas in unum versisse. Confuciusornis est antiquissima avis nota cui erat rostrum.[1] Genus ex Confucio (551 a.C.n.–479 a.C.n.) philosopho Sinico appellatur. Confuciusornis est unum ex abundantissimis vertebratis Formatione Yixian inventis, et nonnulla centies speciminum omnino articulatorum inveniuntur.[2]
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Confuciusorni fuit magnitudo columbae hodiernae. Latitudo alarum fuit usque ad 0.7 m, et pondus corporis usque ad 1.5 kg aestimatur, vel minus quam 0.2 kg. Avis C. feducciai fuit tertia parte longior quam media C. sancti specimina.
Phylogenia
[recensere | fontem recensere]Changchengornis hengdaoziensis, confuciusornithidis arte cognata, etiam in Formatione Yixian habitavit. Ea etiam longas pennas caudales in paribus habuit, sicut nonnullae evolutiores? Enantiornithes.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Dalsätt, J., Z. Zhou, F. Zhang, et Per G. P. Ericson. 2006. Food remains in Confuciusornis sanctus suggest a fish diet. Naturwissenschaften 93(9):444–446. doi:10.1007/s00114-006-0125-y HTML abstractum.
- Hou, L., Z. Zhou, Y. Gu, et H. Zhang. 1995. [Descriptio Confuciusornis sancti]. Chinese Science Bulletin 10:61–63.
- Hou, L.-H., Z. Zhou, L. D. Martin, et A. Feduccia. 1995. A beaked bird from the Jurassic of China. Nature 377:16–618. doi:10.1038/377616a0 HTML abstractum.
- de Ricqlès, A. J., K. Padian, J. R. Horner, E.-T. Lamm, et N. Myhrvold. 2003. Osteohistology of Confuciusornis sanctus (Theropoda: Aves). Journal of Vertebrate Paleontology 23(2):373–386. DOI:10.1671/0272–4634(2003)023[0373:OOCSTA]2.0.CO;2 HTML abstractum.
- Mayr, G, B. Pohl, et D. S. Peters. 2005. A well-preserved Archaeopteryx specimen with theropod features. Science 310(5753):1483–1486. doi:10.1126/science.1120331 PMID 16322455 HTML abstractum. Materies sustinens interretialis.
- Senter, Phil. 2006. Scapular orientation in theropods and basal birds, and the origin of flapping flight. Acta Palaeontologica Polonica 51(2):305–313. PDF.
- Zhou, Z., et F. Zhang. 2003. Jeholornis compared to Archaeopteryx, with a new understanding of the earliest avian evolution. Naturwissenschaften 90:220–225. PDF.