Jump to content

Animal familiare

E Vicipaedia
(Redirectum de Animal dilectum)
Canis et feles sunt pervulgata animalia familiaria.

Animal familiare,[1] est animal domesticum quod amicitiae, delectationis, voluptatis, familiariterque utendi causa curatur ab hominibus. Non est pecus, nec medici investigationis causa alitur, nec lucri faciendi causa habetur. In deliciis fere habentur canes, feles, pisces, aves, necnon cuniculi, caviae, criceti.

Nexus interni

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Grimm, David. 2015. Citizen Canine: Our Evolving Relationship with Cats and Dogs. PublicAffairs. ISBN 978-1610395502.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad animalia dilecta spectant.

+