Alphonsus Henrici de Guzmán
Alphonsus Henrici de Guzmán, vulgo Alonso Enríquez de Guzmán (Hispali natus anno 1499; Úbeda in urbe provinciae Giennensis anno 1547 mortuus) fuit miles Castellanus et suae ipsius vitae scriptor. Primus fortasse de Peruvia ab Hispanis conquisita scripsit, sed memoriae eius non ante annum 1886 divulgatae sunt, etiamsi versio Anglica imperfecta, a libro manuscripto Bibliothecae Nationalis Hispanicae a Clements Markham translata, iam anno 1862 apud Societatem Hakluyt proderat.
Etiam iuvenis in Italia, Sicilia, et Maiorica in exercitu Hispanico militavit. Propter disputationem cum comite Nassoviensi quattuor annos Melilae in castello Hispanico incarceratus est; liberatus autem gubernator Maioricae promotus est. Anno 1534, Novum Mundum petivit, annoque insequenti in Peruvia socius Didaci de Almagro contra Pizardos pugnabat. Post tres annos, Almagro debellato, Guzman rursus incarceratus ad Hispaniam denuo redire permissus est, ubi memorabilia stylo vivente sed haud litterario conscripsit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Versio et editiones
- 1862 : Clements Markham, interpr., The life and acts of Don Alonzo Enriquez de Guzman, a knight of Seville, of the Order of Santiago, A.D. 1518 to 1543. Londinii: Hakluyt Society; Textus apud Internet Archive
- 1886 : Vida de Don Alonso Enriquez de Guzman, escrita por él mismo (Colección de documentos inéditos para la historia de España, 85). Matriti (Textus apud Google Books)
- 1960 : Hayward Keniston, ed., Libro de la vida y costumbre de don Alonso Enriquez de Guzmán. Matriti: Real Academia Española
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Diccionario biográfico español • |