Jump to content

Alba Longa

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Alba (discretiva).
Regio Montium Albanorum

Alba Longa urbs antiqua Latinorum media in Italia fuit, procul 19 chiliometra vel 12 milia passuum Roma ad vulturnum in montibus Albanis constituta. Etsi Alba Longa fuit ea quae confoederationem municipiorum Latinorum duxit, regno Romano aliquando medium circa saeculum septimum a.C.n. consumpta est; habitantes etiam sedere Romae compulsi sunt. Romanis de historiis mythologicis Romulus Remusque qui Romam condiderunt ex progenie regia Albae Longae orti sunt, ex qua Aeneis Vergilii confirmat proles Aeneae filii Veneris fuisse.

Aliquot familiae Romanae patriciorum huius modi Iulii, Servilii, Quinctii, Geganii, Curiatii, Cloelii Albae Longae natae sunt, quarum familiares in Senatu per aevum regium comitati sunt.

Archaeologia

[recensere | fontem recensere]

Livius scripsit Albam Longa ab Ascanio Aeneae filio conditam, qui densitatem populi Lavinii minuere vellet. Sub Albano Monte posuit et dixit eam appellari quia in iugo collium statuta esset. Dionysius Halicarnasseus eandem fabulam dictitavit et narratiunculam addidit in qua Ascanius alias gentes Latinas contulit ut vaticinium patri suo datum sanciret. Notavit etenim verbum "Alba" colorem ipsum significare, ac simul "Longa" dimensionem ipsam; nomen igitur urbis Graece convertit Λευκὴ Μακρά. Dionysius autem Albam Longam inter Montem Albanum et Lacum Albanum locavit quam ob rem controversiam vivacem imprudentemque de loco effecit.

Castellum Gandolphi et Albanus lacus.

Archaeologia hodierna ostendit multos et varios vicos super iugum collium stetisse secundum oram vulturnam Lacus Albani, quorum unus quisque sepulcretum tenebat. Vici tam coaevi quam aetas ferrea fuerunt. Hi vici cum Roma perditi essent praeurbani manere videntur, sed coeperunt circum Castellum Gandolphi se contrahere, cuius sepulcretum maius archaeologis indicat hunc vicum ampliorem fuisse.

Aetate Rei Publicae Agrum Albanum Romani iterum incoluerunt multis villis Optimatum ibi aedificatis, quas narrabant scriptores antiqui ac quarum ruinae adhuc manent.

Historia mythologica

[recensere | fontem recensere]

Troia circum annum 1180 a.C.n. lapsa de mythologia Romana Aeneas gregem Troianorum superantium per Mare Mediterraneum duxit, qui vagabantur in Siciliam Karthaginem Cumas usque denique in Latium, media in paeninsula Italica. Bello ad Turnum Latinosque gesto, Aeneas Laviniam regis Latini filiam uxorem duxit, cuius a nomine Lavinium civitatem condidit. Latinus rex gladio mox interfectus est et Aeneas rex factus est cui Ascanius filius suus successor erat.

Paucis serius annis Aeneas quoque gladio occisus est sicut Latinus et Ascanius rex Latinorum factus est. Ascanius fuit is qui Albam Longam condidit, et eam suam urbem capitalem anno 1151 a.C.n. modo triginta annos ab Lavinio condito; exinde progenies Ascanii Albam Longam quingentos annos rexerunt.

Foedus Latinum

[recensere | fontem recensere]

Alba Longa caput circiter triginta civitatum fuit, quae cunctae Foedus Latinum constituebant. Quarum principes se colligebant prope Fontem Ferentinam in valle inter Albanum et Marinum locatam. Sacrificia cum foedere deis oblata essent summo in Albano monte praebita sunt, ut toti pago Latio apparerent.

Coloniae Albanae dividendae sunt ab municipiis Albanis, in quibus incoluebant plebes Albani etenim habitantes Albam Longam ipsam populus nominabantur. De coloniis Albanis, pars plebes facta est, pars civitates Latinae liberae. Ipsas Latinis cesserunt quae civitates triginta numero continerentur; gravior numerus Latinis fuit triginta, sicut duodecim Graecis Ionicis. Itaque licet ut regna Latini regis Turnique Rutuli utraque municipia triginta adgregata essent; putatur Laurentum caput Latinum fuisse antequam Aeneas in Italiam advenerit.

Bellum ad Romam

[recensere | fontem recensere]

Numa Pompilio saeculo septimo a.C.n. mortuo Tullus Hostilius rex tertius Romanus factus est. Tullo modus ad urbem regendam fuit aequalis ad bellum adpetendum; Tullus controversiam de despoliatione inter Romanos et Albanos conflatam adsumpsit ut bellum gereret. Utrique sibi nuntios miserunt; cum Albani Romae advenissent Tullus tam benevolenter salutavit ut Albani a poscendo abstinerent. Romani autem nuntii statim Albanis adpellaverunt ac statim aspernati sunt Albani. Tullus decrevit negationem Albanorum satis causam belli esse. Cuius belli saevitia erat Romanis notissima; Livius bellum ad Albam Longam tale enarravit quale bellum civile, quia Romani ab Albanis orti forent.

Cluilius rex Albanorum exercitum suum in fines Romanorum duxit ad castra instituenda et fossas ingentes circa Romam fodendas, quae postmodo Fossae Cluiliae a Romanis nominabantur. Ipse autem mortuus est in castris Cluilius obscura causa, quam post rem Albani Mettium Fufetium dictatorem allegerunt ad exercitum ei ducendum.

Tullus exercitum Romanum ex urbe eduxit, castra Albana praeterivit, in fines Albanorum ingressus est. Mettius secutus prope castra Romana adsedit et nuntios Tullo misit qui eum advocaret ad pacem sibi commentandam. Invitatio a Tullo comprobata est utrique autem exercitus acies sibi tetenderunt.

Horatii et Curiatii

[recensere | fontem recensere]
Fratres Horatii

Mettius cum Tullus in congressu eum commisisset proposuit certamini aliter ac proelio deliberandum esse; dixit Etruscos vicinos si Latini bello hebetati se defendere non possent ambas urbes certe aggressuros esse. Utrique consenserunt propugnatores ternos Romanos atque Albanos pugnaturos esse, qui Albani nominati sunt Curiatii, Horatii Romani; Livius profitebatur semet ipsum enimvero non posse confidere utrum Horatii an Curiatii forent Romani, sed Horatios Romanos dicere malebat.

Iuranda quam sacrissima a Romanis Albanis iurata sunt per quae claraverunt posteritatem utrarumque urbium nexum iri. Certamine incepto duo fratres Romani primi ceciderunt; tertius nomine Publius Horatius deinceps cunctos Albanos interfecit et victoriam igitur Romanis meritus est. Tullus victor imperavit ut Mettius ceterique Albani suam ad urbem redirent et se pararent an bellum ad Veios pugnandum foret; quam ob rem Alba Longa cliens Romae vero facta est.

Bellum ad Veios et ad Fidenas

[recensere | fontem recensere]

Bellum ad Veios quidem non longius ardescebat, itemque ad Fidenas. Albani Mettio ducente iussi sunt ut cum Romanis egressuri forent ad Veios ruendos. Exercitus Etruscos congressi sunt trans Anienem flumen prope Tiberim; Mettius autem, proelio accepto, copias suas deduxit Romanosque solos pugnatum liquit.

Etruscis a Romanis victis, Tullus Mettium ob perfidiam occidit; hoc facto, exercitus Romanus Albam Longam quadrigentos annos obdurescentem deposuit ut Albanos admodum castigaret. Tullus pepercit modo templis sacris; totus populus Albanus Romam translatus est, quod numerum civium Romanorum protinus duplicavit. Albani in Caelio Monte intra pomoerium colebant. Tullus, cum imperium regium teneret, in ordinem Senatus conscripsit Albae Longae familias nobilissimas, a quibus Iulii, Servilii, Quinctii, Geganii, Curiatii, Cloelii descenderunt. Senatores tam numerosi tunc erant ut rex Curiam Hostiliam aedificare iuberet. Decem quoque turmas equitum Albanis ex civibus statuit ac legiones.

Res religiosae

[recensere | fontem recensere]

Oportet ut templum Vestae sub Palatino monte extra pomoerium prius aedificatum est quam Roma ipsa. Romulo vivente Roma modo summo in Palatino stabat; subtiliter Focus Vestae extra muros statuenda non est.

Ruinae templi Vestae in Foro Romano

Veneratio Vestae Lavinii incohata est, metropolis Albae Longae ubi Troiani primi sederint. A Lavinio ad montes Albanos veneratio dilapsa est, praesertim ad Albam Longam. Magistratus tamen Romani Lavinium itinera faciebant ut Vestam ac Penates Troianos ab Aenea transportatos venerentur, quare dea Vesta Iliaca et suus focus Focus Iliacus nominabantur.

Sacerdotes Vestae nominabantur Virgines Vestales, quae templum focumque colebant. Videlicet Vestales Albae Longae antequam Romae exstabant quia Rhea Silvia Romuli Remique mater Vestalis erat. Numa Pompilius denique collegium Vestalium Romanarum statuit, quae permanebant donec religio Christiana priscam religionem Romanam adsecuta esset cum Imperium Romanum Occidentale decederet.

Iuppiter Latiaris

[recensere | fontem recensere]

Summo in Albano Monte fuit lucus vel aedes antiquissima Iovi Latiari sacrata. Secundo saeculo scripsit Florus locum electum esse ab Ascanio qui omnes Latinos vocavit ad Iovi sacra offerenda. Quae consuetudo effecit ferias Latinas ibi celebranda esse; adeo Alba Longa perdita etiam quidem Romani ferias celebraverunt in nomine Albanorum. Decebat iuvencum candidum immolari, cuius carnem omnibus praesentibus donatum iri.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Praecipui fontes antiqui

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Albam Longam spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 41°44′49″N 12°39′1″E • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon • Treccani