Quantum redactiones paginae "Victor Ciorbea" differant
No edit summary |
m Locativum emendavi. |
||
Linea 4: | Linea 4: | ||
== Munus == |
== Munus == |
||
Ad annum [[1979]] apud [[Universitas Claudiopolitana|Universitatem Claudiopolitanam]] iurisprudentiae studebat atque deinde iudex [[Bucaresta]] fuit. Annis [[1984]] - [[1987]] causidicus erat et annis 1984 - [[1990]] professor [[Universitas Bucarestensis|Universitatis Bucarestennsis]] erat. Annis 1990 - [[1996]] praeses foederum opificum fuit, annis [[2004]] - [[2012]] iterum causidicus erat. |
Ad annum [[1979]] apud [[Universitas Claudiopolitana|Universitatem Claudiopolitanam]] iurisprudentiae studebat atque deinde iudex [[Bucaresta]]e fuit. Annis [[1984]] - [[1987]] causidicus erat et annis 1984 - [[1990]] professor [[Universitas Bucarestensis|Universitatis Bucarestennsis]] erat. Annis 1990 - [[1996]] praeses foederum opificum fuit, annis [[2004]] - [[2012]] iterum causidicus erat. |
||
== Cursus honorum == |
== Cursus honorum == |
Emendatio ex 10:33, 8 Martii 2015
Victor Ciorbea (natus in Ponor in Alba circulo die 26 Octobris 1954), iuris consultus et causidicus, est rerum politicarum peritus Dacoromanus Factionis Christianae Democraticae Nationalis Colonorum (PNȚ-CD) et postea Factionis Nationalis Liberalis (PN-L) et anno 1996 Bucarestae praefectus urbis. Ciorbea fuit etiam primus minister Romaniae.
Munus
Ad annum 1979 apud Universitatem Claudiopolitanam iurisprudentiae studebat atque deinde iudex Bucarestae fuit. Annis 1984 - 1987 causidicus erat et annis 1984 - 1990 professor Universitatis Bucarestennsis erat. Annis 1990 - 1996 praeses foederum opificum fuit, annis 2004 - 2012 iterum causidicus erat.
Cursus honorum
Anno 1981 ad Factionem communisticam Dacoromanicam (PCR) accessit; postquam regimen Communistarum depositum est, anno 1996 sodalis Factionis Christianae democraticae nationalis colonorum (PNȚ-CD) factus est. Anno 1996 praefectus urbis Bucarestae electus est et a die 12 Decembris 1996 usque ad diem 30 Martii 1998 Primus minister Romaniae fuit. Anno 1999 propter iurgia cum praeside factionis PNȚ-CD, Ioanne Diaconescu, novam factionem ANCD condidit, quae autem anno 2000 ut PNȚ-CD in parlamentum electa non est. Itaque duae factiones anno 2001 iterum consociatae sunt atque Ciorbea ad annum 2004 eius praeses fuit. Deinde a re publica se recessit et causidicus una cum uxore Lacrima operam dedit[1]. Anno 2011 iterum breve tempus praeses PNȚ-CD fuit. Anno 2012 candidatus Factionis Nationalis Liberalis (PN-L) senator electus est. Die 8 Aprilis 2014 se senator recessit, ut advocatus populi fieret[2].
Familia
Uxorem duxit Lacrimam, quae ut maritus causidica est, filiam habent.
Nexus externi
- Biographia apud romania-on-line.net
- Curriculum vitae in pagina officiali
- Curriculum vitae apud situm interretialem senatus Romaniae