Victor Hugo (natus die 26 Februarii 1802, Lutetiae 22 Maii 1885 obiit) fuit scriptor et poeta Francicus, qui tragoedias, mythistorias, et carmina scripsit. In Academiam Francicam anno 1841 cooptatus est.

Victor Hugo, 1883.
Domus Hauteville, Garneseiae, ubi Hugo habitabat.
Cubiculum Hugo Lutetiae.
Ruinae ecclesiae cathedralis Renascentiae ab Hugo ipso pictae, anno fere 1850.
Victor Hugo et Musae, monumentum ab Augusto Rodin anno 1909 factum, nunc in Museo operibus Rodin dedicato, Lutetiae.

Hugo Vesuntione die 26 Februarii 1802 natus est, minimus natu trium puerorum Iosephi Hugo et Sophiae (natae Trébuchet). Familia Lutetiae, Neapoli, Matriti habitavit, qua in urbe Hugo Collegi Nobilium discipulus fuit. Anno fere 1813, cum matre sed sine patre, Lutetiam venit et, secundum filiam Adèle, versus scribere coepit. Compluribus poetarum certaminibus certabat, palmam capiens annis 1819 et 1820.

Mater anno 1821 mortua est. Proximo anno, Adèle Foucher in matrimonium duxit. Tres filii, duae filiae nati sunt, quorum filia Adèle, nata anno 1830, sola patri supervixit.

Inter annos 1830 et 1843, Hugo fabulas scaenicas scripsit quae primae erant fabulae romanticae. Socius cooptatus est in Academiam Francicam anno 1841. Paulo post autem contra factionem regis pro democratia contendit, et particeps fuit eversionis anni 1848. Cum Ludovicus Napoleon se imperatorem fecisset, die 2 Decembris 1852, Hugo Lutetia abiit et exsul degebat primo Bruxellis, tum in Caesarea Insula. Anno 1855 in Garneseiam demigravit, ubi domus eius iam museum est.

In Franciam non ante annum 1870 reversus mox ad Conventum Nationalem electus est. Mortuus est anno 1885.

Carmina
Ludi scaenici
Mythistoriae
Alia potiora
Opera postuma potiora

Versio Latina

recensere

Carmen ex libro Contemplationum, Latine vertum, hoc est:

Cras, iam ab alba ("Demain dès l'aube")
Cras, iam ab alba, candescente rure hora,
Proficiscar. Videsne, te me expectare scio.
Per silvam ibo, per montem ibo.
Abs te manere longius non possum.
Constatis in cogitato oculis ingrediar
Sine adspectu de quid sit foras, sine auditione ullius rumoris,
Solus, ignotus, incurvus, intermutatis manibus,
Tristis, et dies mihi ut nox videbitur
Neque aurum vesperi cadenti,
Neque velas procul ad Harflevium descendentes spectabo,
Meoque accessu, super tumulum tuum ponam
Aquifolium et ericaeum fasciculum.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Michael Backes. 1994. Die Figuren der romantischen Vision. Victor Hugo als Paradigma. Tübingen: Narr.(= Romanica Monacensia; 45) ISBN 3823347853.
  • Barbou, Alfred. 1882, 2001. Victor Hugo and His Times. University Press of the Pacific. ISBN 089875478X.
  • Barnett, Marva A., ed. 2009. Victor Hugo on Things That Matter: A Reader. Portu Novi, Connecticutae: Yale University Press. ISBN 0300122454.
  • Brombert, Victor H. 1984. Victor Hugo and the Visionary Novel. Bostoniae: Harvard University Press. ISBN 0-674-93550-0
  • Chelebourg, Christian. 2010. Victor Hugo, le châtiment et l'amour - Sens de l'exil. Lutetiae: Lettres Modernes Minard, Archives des Lettres Modernes.
  • Davidson, A. F. 1912, 2003. Victor Hugo: His Life and Work. University Press of the Pacific. ISBN 1410207781.
  • Dow, Leslie Smith. 1993. Adele Hugo: La Miserable. Fredericton: Goose Lane Editions. ISBN 0864921683.
  • Falkayn, David. 2001. Guide to the Life, Times, and Works of Victor Hugo. University Press of the Pacific. ISBN 0898754658.
  • Feller, Martin. 1988. Der Dichter in der Politik. Victor Hugo und der deutsch-französische Krieg von 1870/71: Untersuchungen zum französischen Deutschlandbild und zu Hugos Rezeption in Deutschland. Diss. doctoralis, Marburg.
  • Frey, John Andrew. 1999. A Victor Hugo Encyclopedia. Greenwood Press. ISBN 0313298963.
  • Grant, Elliot. 1946. The Career of Victor Hugo. Harvard University Press.
  • Halsall, A. W., et al. 1998. Victor Hugo and the Romantic Drama. University of Toronto Press. ISBN 0802043224.
  • Hart, Simon Allen. 2004. Lady in the Shadows: The Life and Times of Julie Drouet, Mistress, Companion and Muse to Victor Hugo. Publish American. ISBN 1413711332.
  • Houston, John Porter. 1975. Victor Hugo. Novi Eborack: Twayne Publishers. ISBN 0805724435.
  • Hovasse, Jean-Marc. 2001. Victor Hugo: Avant l'exil. Lutetiae: Fayard. ISBN 2213610940.
  • Hovasse, Jean-Marc. 2008. Victor Hugo: Pendant l'exil I. Lutetiae: Fayard. ISBN 2213620784.
  • Hugo, Adèle. 1863. Victor Hugo raconté par un témoin de sa vie. Lutetiae, Bruxellis, Lipsiae: Librairie Internationale A. Lacroix, Verboeckhoven & Cie, éditeurs, 2 t. in-8°.
  • Ireson, J. C. 1997. Victor Hugo: A Companion to His Poetry. Clarendon Press. ISBN 0198157991.
  • Kirsch, Fritz Peter. 1973. Probleme der Romanstruktur bei Victor Hugo. Vindobondae: Verlag Österreichische Akademie der Wissenschaften. ISBN 3700100280.
  • Lancellotti, A. 1957. Victor Hugo: l'uomo, il poeta, il drammaturgo, il romanziere. Romae: ERS.
  • Laster, Arnaud. 2002. Hugo à l'Opéra. Lutetiae: L'Avant-Scène Opéra, no. 208.
  • Maurois, Andre. 1956. Olympio: The Life of Victor Hugo. Novi Eboraci: Harper & Brothers.
  • Maurois, Andre. 1966. Victor Hugo and His World. Londinii: Thames and Hudson.
  • Pouchain, Gérard and Robert Sabourin. 1992. Juliette Drouet, ou, La dépaysée. Paris: Fayard. ISBN 2213020957.
  • Robb, Graham. 1997. Victor Hugo: A Biography. W. W. Norton & Company. ISBN 0393318990.
  • Tonazzi, Pascal. 2007. Florilège de Notre-Dame de Paris (anthologie) Lutatiae: Editions Arléa ISBN 2869597959.

Nexus externi

recensere