Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum

Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum (Esperantice Internacia Katolika Unuiĝo Esperantista, compendiarie IKUE) est consociatio inter gentes constituta, quae velit linguam esperanticam partes pristinas linguae Latinae in Ecclesia Catholica acturam esse. Fundata est Lutetiae anno 1910 a sacerdote Aemilio Peltier. Patronum autem habet beatum Titum Brandsma Batavicum.

Stella esperantistarum Catholicorum.
Approbatione perfecta summus pontifex accipit missale esperantice anno 1997 conversum.

Conventus et scripta

recensere

Quotannis congressus, nonnumquam etiam talis oecumenicus una cum Lutheranis atque Orthodoxis christifidelibus habetur. Praeses consociationis fuit usque 2019 dominus Ioannes Daminelli ex Italia; prior fuerat Miloslaus Šváček e Bohemia. Praeses vicaria multos annos Maria Belošević fuit. In Polonia olim praeses fuit Barbara Pietrzak.

Periodicum sodalitatis cui titulus Espero Katolika ex anno 1903 legitur; itaque est vetustissimum diarium Esperanticum perpetuo editum.[1] Etiam curantur a sodalibus emissiones Esperanticae Stationis radiophonicae Vaticanae; quo munere usque aestatem 2023 fungebatur, inter alios, Carolus Sarandrea.

Unionis praesides omnes

recensere
  1. Augustinus Richardson (1843–1913), annis 1910–13
  2. Patricius Parker (1869–1948), annis 1913–20
  3. Lambertus Poell (1872–1937), annis 1920–21
  4. Paulus Antonius Schendeler (1878–?), annis 1921–24
  5. Franciscus de Paula Měšťan (1865–?), annis 1924–27
  6. Ioannes Font i Giralt (1899–1936), annis 1927–35
  7. Maria Larroche (1854–1940), propraeses praesidis partes agens, annis 1934–35
  8. Petrus Heilker (1883–1964), annis 1935–50
  9. Alphonsus Beckers (1908–1994), annis 1950–66
  10. Iacobus Tuinder (1933–2011), annis 1966–71
  11. Ferdinandus Longoni (1916–1975), annis 1971–75
  12. Ceslaus Biedulski (1936–2018), annis 1976–79
  13. Duilius Magnani (1928–2010), annis 1979–95
  14. Antonius De Salvo (1942–2021), annis 1995–2003
  15. Miloslaus Šváček (*1941), annis 2003–12
  16. Ioannes Daminelli (1943–2019), annis 2012–19
  17. Maria Belošević (*1965), ex anno 2019

Nexus interni

Nexus externi

recensere