Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus (consul 215 a.C.n.)
Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 212 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Gens
recenserePater eius Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus anno 238 a.C.n. consulatum gessit.
Cursus honorum
recensereAnno 216 a.C.n. aedilis curulis fuit et post Proelium Cannense factum magister equitum dictatoris Quinti Fabii Maximi Cunctatoris fuit. Anno 214 imperio prolongato in Italia australi certavit. Victoriam apud Beneventum contra Poenos adeptam in templo Libertatis Deae a patre aedificato tabula picta celebravit, quam praesertim volonibus quasi servis adeptus erat, qui nunc liberati sunt[1]. Anno 213 consul II erat, nunc cum Quinto Fabio Q.f. Maximo filio Cunctatoris. Anno 212 insidiis Lucano Flavio necatus est, qui a Romanis ad Carthagenienses transierat[2].
Bibliographia
recensere- Tassilo Schmitt, "S. Gracchus, Ti. [I 14]" in Der Neue Pauly vol. 11 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01481-9) col. 391.
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita, XXIV 14,1-16,9
- ↑ Polybius VIII 35
Antecessores: Lucius Aemilius M.f. Paulus II et Gaius Terentius C.f. Varro |
Consul 215 a.C.n. cum Lucio Postumio A.f. Albino |
Successores: Quintus Fabius Q.f. Maximus Verrucosus IV et Marcus Claudius M.f. Marcellus III |
Antecessores: Quintus Fabius Q.f. Maximus Verrucosus IV et Marcus Claudius M.f. Marcellus III |
Consul 213 a.C.n. cum Quinto Fabio Q.f. Maximo |
Successores: Appius Claudius P.f. Pulcher et Quintus Fulvius M.f. Flaccus III |