Spurius Carvilius Sp.f. Maximus
Spurius Carvilius Sp.f. Maximus (Ruga) (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 211 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Cursus honorum
recensereCarvilius anno 234 a.C.n. una cum Lucio Postumio A.f. Albino primo consul erat. Hoc anno in Corsica bellum continuabat, deinde Sardes vicit et de eis triumphavit[1]. Anno 235 vel 231 a.C.n. primus Romanus cum uxore divortium fecit, quae liberos ei dare non potuisset[2]. Anno 229 iterum consulatum gessit. Nunc Quintus Fabius Maximus Verrucosus II eius collega erat. Anno 216 inter Secundum Bellum Punicum post Proelium Cannense perditum sententiam tulit, ut Latini inter senatores cooptarentur, quod maximus numerus senatorum in pugnis contra Hannibalem necati essent. Sed haec sententia a senatu probata non est[3]. Anno 211 augur mortuus est[4].
Bibliographia
recensere- Fridericus Münzer: Carvilius 10). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band III,2, Stuttgart 1899, Sp. 1630–1631.
- Carolus-Ludovicus Elvers, "[4] C. Maximus Ruga, Sp." in Der Neue Pauly vol. 2 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01472-X) col. 1001.
Notae
recensere- ↑ Zonaras VIII 18
- ↑ Aulus Gellius, Noctes Atticae, IV 3, 2 atque XVII 21, 44; Valerius Maximus II 1, 4; Dionysius Halicarnassensis II 25, 7
- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita XXIII 22, 4ff.
- ↑ Titus Livius, op.cit. XXVI 23, 7.
Antecessores: Titus Manlius T.f. Torquatus et Gaius Atilius A.f. Bulbus II |
Consul 234 a.C.n. cum Lucio Postumio A.f. Albino |
Successores: Q. Fabius Q.f. Maximus Verrucosus et Manius Pomponius M.f. Matho |
Antecessores: Lucius Postumius A.f. Albinus II et Gnaeus Fulvius Cn.f. Centumalus |
Consul 228 a.C.n. cum Quinto Fabio Maximo Verrucoso II |
Successores: Publius Valerius L.f. Flaccus et Marcus Atilius M.f. Regulus |