Pemar[1] (Finnice Paimio, IPA: ['paimio]; Suecice Pemar) est municipium Finnicum in regione Finnia Propria provinciae Finniae Occidentalis situm, in dimidio spatio Aboae et Salae. Numerus civium Pemarensium circa 10 600 est, quod efficit, ut multitudine civium nonagesima septima maxima municipiorum Fenniae sit. Urbes et municipia vicina sunt Lundo, Oppidum Sanctae Catharinae, Oppidum Sancti Martini, Sala, Sagu, Tarvasioki.

Wikidata Pemar
Res apud Vicidata repertae:
Pemar: insigne
Pemar: insigne
Civitas: Finnia
Locus: 60°27′25″N 22°41′10″E
Numerus incolarum: 11 236
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Paimion kaupunki, Pemar stad

Gestio

Consilium: Paimio City Council
Procuratio superior: Finnia Propria

Geographia

Superficies: 238.52 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Kaarina, Lieto, Oppidum Sancti Martini, Sala, Sauvo

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Ljungby Municipality, Ås, Pärnu City, Odenthal, Zelenogorsk, Sovetskoye urban settlement

Tabula aut despectus

Pemar: situs
Pemar: situs
Vesper Pemarensis

Per municipium flumen Pemarense (Finnice: Paimionjoki) fluit, quod porro in sinu Pemarensi (Finnice: Paimionlahti) in mare Balticum influit. Flumen, quod per omnia sex municipia fertur, in longitudinem 110 chiliometra est. Maxima pars soli municipii Pemar olim erat imum mare, qua re usque est fertile solum agrarium. Praeter agros iacent in Pemar silvae et paulum paludis.

Medium municipii Pemar vocatur nomine Finnico Vista, quae in duas partes dividitur, scilicet Vista Inferior (Finnice: Ala-Vista) et Vista Superior (Finnice: Ylä-Vista). In Vista positae sunt Ecclesia Pemarensis, curia urbana, schola, multaeque tabernae variorum generum. In eodem aedificio, anno 2006 usu recepto, positae sunt et curia urbana et bibliotheca.

De etymologia

recensere

Pemar nomen suum Finnicum Paimio, ut opinamur, accepit a flumine Pemarensi, quod prius vocatum est Paimijoki, et deinde abbreviatum Paimijo, et porro Paimio. Paimi erat probabiliter vir aliquis magni momenti, princeps fortasse, quoniam dignus videtur fuisse, ex quo flumen reciperet nomen.

In veteribus documentis et tabulis geographicis Latinis invenitur magna variatio nominum municipii Pemar, ut Peimar, Paemar, Penarum, Peymar. Quae omnia orta esse videntur e nomine Suecico municipii Pemar; Suecica enim lingua administrativa Finniae usque ad saeculum undevicesimum fuit.

De historia

recensere

In Pemar inventa est multitudo reliquiarum aetatis aeneae et aetatis ferreae. Anno 2009 in Pemar reperta est securis aenea, quae 3500 annos vetus est existimata.

Medio aevo in finibus municipii Pemar versatae sunt cum aliae gentes tum gens nomine Pora (Spore), cuius insigne gentile (terebra) hodie insignis Pemar vice fungitur. Iam medio aevo in Pemar sita sunt multa praedia, inter alia praedium Hevonpää ('Caput equi') et praedium Spurila (secundum gentem Pora sive Spore nominatum).

Henricus Florinus, pastor praepositus municipii Pemar annis ab 1671 ad 1689, anno 1678 composuit lexicon Nomenclatura rerum brevissima latino-sveco-finnonica inscriptum, quod plus minus 3000 verborum secundum themata ordinatorum continet. Praeterea Florinus electus erat ad versionem Finnicam Bibliorum anni 1642 revidendam, quia non solum linguarum biblicarum peritus erat sed etiam scriptae Finnicae linguae, quam non omnes docti illius temporis callebant.

Clari Pemarenses

recensere

Pinacotheca

recensere
  1. helsinki.fi, ubi apparet adiectivum “Pemarensis”

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Pemar spectant.
  • Situs interretialis municipii (Finnice, Suecice, Anglice)
Urbes Finniae