Pathologia (e Graece πάθος, 'passio, morbus' + λόγος, 'verbum, doctrina') est disciplina medicinae, quae deviationes abnormales sive morbosas corporis humani et causas earum investigat. Morborum disciplina est pathologia[1]. Obiecta eius sunt imprimis alterationes structurae et functionis textorum cellularumque sicut et deformitates. Ad id pathologus partim sectiones mortuorum facit, sed plurime biopsias (vivorum) probat.[2][3]

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Cellulae leuchaemiae per microscopium investigatae

Neuropathologia est studium morborum systematis nervosi et centralis et peripherici. Exploratio inspectione macroscopica et microscopica tribus gradibus fit, qui sunt: (1) Analysis laesionum morphologica, (2) harum analysis topographica, et (3) connexio cum aliis datis (e.g. autopsia, historia morbi, etc.)[4].

Notio morbi

recensere
  Conferatur pagina principalis Morbus.

Morbus est organismi status cuiusque declinationis finium physiologicarum, ideo quaeque perturbatio aequilibriorum vitalium[1].

  1. 1.0 1.1 Schmaus H, Herxheimer G (1907). Grundriss der pathologischen Anatomie  (Latine: Forma anatomiae pathologicae) (Theodisce)
  2. http://www.news-medical.net/health/What-is-Pathology.aspx Qua est pathologia? Anglice
  3. https://web.archive.org/web/20150411063602/http://www.medicinenet.com/script/main/art.asp?articlekey=6387 Definitio pathologiae
  4. Gray F., de Girolami U., Poirier J. (1990): Manual of basic neuropathology, editio quarta. Butterworth & Heinemann, Philadelphia.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Lege de anatomia pathologica cum histopathologia (liber compendium) in Vicilibris.
 
stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!

 
imago adenomatis serratae coloni

Haec stipula ad pathologiam spectat. Amplifica, si potes!